라틴어 문장 검색

astruere autem quod sit splendidum nec molestum.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 2 5:2)
Iam illa quam ardua quam molesta, tot reorum amicis secreto rogantibus negare, adversantibus palam obsistere!
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 24:1)
Sum quidem prope totus in praediis, aliquid tamen fenero, nec molestum erit mutuari;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 8:2)
Mihi autem et gratiora sunt bona quod perseverant, et leviora incommoda quod assuevi.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 10:4)
Nolo referre quae dici ab ipsis moleste tuli.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 5 5:1)
Interim abunde est si epistulae non sunt molestae;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 2 3:1)
Te negotiis distineri ob hoc moleste fero, quod deservire studiis non potes.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 7 2:2)
Nihil est quod verearis ne sit hoc illi molestum, cui orbem terrarum circumire non erit longum mea causa.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 16 4:2)
Instat et necessitas agrorum locandorum, perquam molesta:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 30 3:2)
Atque adeo quam multos putas esse, quos ea quibus ego et tu capimur et ducimur, partim ut inepta partim ut molestissima offendant!
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 17 3:2)
Et, cur non liceat, quaerenti reddita causa est, Quod nimium dominae cura molesta tua est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 26)
Fallere te potuit, quamvis habeare molestus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 313)
effugiant voces verba molesta tuae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:315)
incitat et ficti tristis custodia servi, et nimium duri cura molesta viri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 126:2)
quaere loci faciem Scythicique incommoda caeli, et quam vicino terrear hoste roga:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 930)

SEARCH

MENU NAVIGATION