라틴어 문장 검색

Isset in occasus, mundi devexa secutus, Ambissetque polos, Nilumque a fonte bibisset:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:18)
Spes sit mihi certa videndi Niliacos fontes, bellum civile relinquam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:48)
quae cum dominus percussit aquarum Igne superiecto, tunc Nilus fonte soluto Exit, ut Oceanus lunaribus incrementis Iussus adest, auctusque suos non ante coarctat, Quam nos aestivas a sole receperit horas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:13)
Tunc omnia flumina Nilus Uno fonte vomens non uno gurgite perfert.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:33)
Ante tamen, vestros amnes, Rhodanumque Padumque, Quam Nilum, de fonte bibit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:46)
Non fabula mendax Ausa loqui de fonte tuo est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:48)
135 Caesar in convivio alloquitur Achoreum sacerdotem summum, ab eoque cupit se edoceri de diis Aegyptiorum, deque Nili fontibus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권11)
171 Ille ergo primum de Sole planetisque et Zodiaco, deinde de Nilo disserit, cuius incrementi caussas latere adhuc ait, pariter atque fontes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권12)
Me focus et nigros non indignantia fumos Tecta iuvant et fons vivos et herba rudis.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XC4)
Sed tu nomen habes averso fonte sororum Inpositum, mater quod tibi dura dedit;
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXXI2)
Dum nos blanda tenent lascivi stagna Lucrini Et quae pumiceis fontibus antra calent, Tu colis Argei regnum, Faustine, coloni, Quo te bis decimus ducit ab urbe lapis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LVII1)
Ergo sacri fontes et litora grata valete, Nympharum pariter Nerei+dumque domus.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LVII3)
Nullae sic tibi blandientur undae, Nec fontes Aponi rudes puellis, Non mollis Sinuessa fervidique Fluctus Passeris aut superbus Anxur, Non Phoebi vada principesque Baiae.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLII2)
Nympha, mei Stellae quae fonte domestica puro Laberis et domini gemmea tecta subis, Sive Numae coniunx Triviae te misit ab antris, Sive Camenarum de grege nona venis:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLVII1)
Tu contenta meo iam crimine gaudia fontis Da secura tui:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLVII3)

SEARCH

MENU NAVIGATION