라틴어 문장 검색

Ideo inter prima iniungo mihi, ut per omnes provincias ante mittam nova diplomata, quam desiderari possint.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 462)
Qua ex causa festinationem tabellarii, quem ad te cum epistulis misit, diplomate adiuvi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 642)
TRAIANUS PLINIO Durum est iniungere necessitatem provincialibus pontificum adeundorum, si reliquias suorum propter aliquas iustas causas transferre ex loco in alium locum velint.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 691)
Omissa ergo ea quaestione, quam non admitterem etiam si exemplis adiuvaretur, ratio totius operis effecti sub cura Cocceiani Dionis excutiatur, cum et utilitas civitatis exigat nec aut recuset Dion aut debeat recusare.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 82 2:1)
TRAIANUS PLINIO Merito habuisti, Secunde carissime, fiduciam animi mei nec dubitandum fuisset, si exspectasses donec me consuleres, an iter uxoris tuae diplomatibus, quae officio tuo dedi, adiuvandum esset, cum apud amitam suam uxor tua deberet etiam celeritate gratiam adventus sui augere.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1211)
Quamlibet infirmas adiuvat ira manus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 746)
hic quoque amantes adiuvat, et flammae, qua calet ipse, favet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:365)
credita non semper sulci cum faenore reddunt, nec semper dubias adiuvat aura rates;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 64:4)
adiuvat in bello pacatae ramus olivae :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 123)
adiuvat in duris aliquos praesentia rebus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 724)
adiuta est novitas numine nostra dei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1317)
"quisquis adest operi, plus quam pro parte laborat, adiuvat et fortis voce sonante manus, illa velut medio stabilis sedet insula ponto:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권198)
Utque ferox periit et fulmine et aequore raptor, Sic te mersuras adiuvet ignis aquas . Mens quoque sic furiis vecors agitetur , ut illi, Unum qui toto corpore vulnus habet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 16:2)
Qui tamen insequitur pennis adiutus Amoris, ocior est requiemque negat tergoque fugacis inminet et crinem sparsum cervicibus adflat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 53:7)
Quae quamquam iusta est, cura tamen adiuvat illam permulcetque comas chlamydemque, ut pendeat apte, collocat, ut limbus totumque appareat aurum, ut teres in dextra, qua somnos ducit et arcet, virga sit, ut tersis niteant talaria plantis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION