라틴어 문장 검색

et e contrario spiritum interim recipere sine intellectu morae necesse est, quo loco quasi surripiendus est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 186:3)
persuadendi vis adfirmatione, quae interim plus ipsis probationibus valet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 301:4)
maxime varia et multiplex actio est probationum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 309:4)
praecipere vero ac discere, quomodo etiam probatione difficilia tractentur, necessarium est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 51:1)
adiiciunt loco probationis, quod ea praestantissimos in eloquentia viros ediderit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 77:2)
sed intellectus hic sit operis, non metus, moveamurque, non concidamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 104:3)
certe cum in basilica Iulia diceret primo tribunal, quattuor autem iudicia, ut moris est, cogerentur, atque omnia clamoribus fremerent, et auditum eum et intellectum et, quod agentibus ceteris contumeliosissimum fuit, quoque ex quattuor tribunalibus memini.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 106:1)
quos ut in agendo et attentare singulos minime convenit, propter quas diximus causas, ita in discendo rimari necessarium est, quae personae, quae tempora et loca, instituta, instrumenta, cetera, ex quibus non tantum illud, quod est artificiale probationis genus, colligi possit, sed qui metuendi testes, quomodo sint refellendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 142:1)
proprie et significanter rem indicare, probationes colligere satis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 218:5)
Aliquis fortasse, unus aut alter incidet, et hic ipse formandus tibi erit instituendusque ad intellectum tui.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 9:4)
gravis sopor etiam somnia extinguit animumque altius mergit, quam ut in ullo intellectu sui sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 7:5)
Multae voces et in unum confusae pro fluctu mihi sunt aut vento silvam verberante et ceteris sine intellectu sonantibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 7:5)
quid sibi voluerint prudentissimi viri, qui rerum maximarum probationes levissimas et perplexas fecerunt, quae ut sint verae, tamen mendacio similes sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 8:4)
Itaque formetur animus ad intellectum patientiamque sortis suae et sciat nihil inausum esse fortunae, adversus imperia illam idem habere iuris quod adversus imperantes, adversus urbes idem posse quod adversus homines.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 15:1)
Si id mones, quod obscurum est et ambiguum, probationibus adiuvandum erit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION