라틴어 문장 검색

si tibi non annis corpus iam marcet et artus confecti languent, eadem tamen omnia restant, omnia si perges vivendo vincere saecla, atque etiam potius, si numquam sis moriturus', quid respondemus, nisi iustam intendere litem naturam et veram verbis exponere causam?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:10)
et volgo faciunt id lutea russaque vela et ferrugina, cum magnis intenta theatris per malos volgata trabesque trementia flutant;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 3:7)
quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:2)
inde alium supra fluere atque intendere eodem quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 20:3)
Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi, carbasus ut quondam magnis intenta theatris dat crepitum malos inter iactata trabesque, inter dum perscissa furit petulantibus auris et fragilis [sonitus] chartarum commeditatur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 3:4)
Eandem personam cum iussu Augusti in triclinio ageret, et intendit arcum et spicula inmisit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 17:2)
Video quid agas, inquit Eusebius, quid intendas, quo me trahere coneris:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 3:1)
Conticuere omnes, intentique ora tenebant.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 1:1)
Acriter enim in Homerum oculos intendit, ut aemularetur eius non modo magnitudinem sed et simplicitatem et praesentiam orationis et tacitam maiestatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 40:3)
Hac cessante visus inefficax est, adeo ut quod remus in aqua fractus videtur vel quod turris eminus visa, cum sit angulosa, rotunda existimatur faciat rationis neglegentia, quae si se intenderit, agnoscit in turre angulos et in remo integritatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 20:1)
et cum fuerit emendatum intendent nobis sicut prius fecerunt.
(Magna Carta 63:6)
Tunc pectore curas Expulit armorum, pacique intentus agebat, Quoque modo vanos populi conciret amores, Gnarus et irarum caussas, et summa favoris Annona momenta trahi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:30)
Polluta nefanda Agmina caede duces iunctis committere castris Non audent, altaeque ad moenia rursus Ilerdae Intendere fugam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:4)
stant undique nostris Intenti cives iugulis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:44)
Zephyros intendat, an Euros, Incertum est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:69)

SEARCH

MENU NAVIGATION