라틴어 문장 검색

elephantis agi ante signa terroris causa iussis quadrato agmine ad urbem incessit, ut incerti fluctuarentur animi magnae partis Larisaeorum inter metum praesentem hostium et verecundiam absentium sociorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 119:1)
Antiochum, cui priusquam hostem cerneret satis omnia permunita et praesidiis obsaepta videbantur, timor incessit, ne quas per imminentia iuga calles inveniret ad transitum Romanus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 199:1)
postquam plures ex urbe adfluebant, et iam omnis effundebatur, timor incessit Livium ne et auxiliares circumvenirentur et navibus etiam ab terra periculum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 182:1)
nec regii, sparsi iam ipsi passim sequendo, cum ordinatis et certo incedentibus gradu manus conserere audebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 646:1)
itaque si sua intrepidus defendens primam speciem adpropinquantis terroris sustinuisset, neque receptus Romanis per Tempe in Thessaliam neque commeatibus pervehendis ea patuisset iter.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 71:1)
militum quidem propria est causa, qui et ipsi laureati et quisque donis, quibus donati sunt, insignes Triumphum nomine cientes suasque et imperatoris laudes canentes per urbem incedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 464:3)
veterem atque antiquam rem novam ad vos proferam, propterea ornatus in novom incessi modum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol61)
vix incedo inanis, ne ire posse cum onere existimes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1189)
Optume eccum incedit ad me.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1201)
Atque hercle ipsum adeo contuor, quassanti capite incedit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 356)
Siquidem hercle Aeacidinis minis animisque expletus incedit, si med iratus tetigerit, iratus vapulabit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 359)
ut tu incedis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3237)
illuc sis vide, ut incedit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 112)
] sed Megadorus meus affinis eccum incedit a foro.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 415)
iam absolutos censeas, cum incedunt infectores corcotarii, aut aliqua mala crux semper est, quae aliquid petat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 531)

SEARCH

MENU NAVIGATION