라틴어 문장 검색

Ille agrestium trepidatione ignes relictos desertasque villas per solitudinem ardere in remedium formidinis dictitabat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 13:2)
Navigabam per Larium nostrum, cum senior amicus ostendit mihi villam, atque etiam cubiculum quod in lacum prominet:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 24 2:1)
Villa Camilliana, quam in Campania possides, est quidem vetustate vexata;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 30 2:1)
Villa pulcherrima cingitur viridissimis agris, imminet litori, cuius in sinu fit cum maxime portus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 15:1)
Ego in villas eius saepe secessi, ille in domo mea saepe convaluit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 16 2:3)
Athenis vivere hominem, non in villa putes.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 4:4)
Nec desunt villae quae secutae fluminis amoenitatem margini insistunt.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 6:4)
Anio, delicatissimus amnium ideoque adiacentibus villis velut invitatus retentusque, magna ex parte nemora quibus inumbratur fregit et rapuit;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 3:1)
Viderunt quos excelsioribus terris illa tempestas deprehendit, alibi divitum apparatus et gravem supellectilem, alibi instrumenta ruris, ibi boves aratra rectores, hic soluta et libera armenta, atque inter haec arborum truncos aut villarum trabes atque culmina varie lateque fluitantia.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 4:1)
Accepit amoenissimas villas, accepit magnam pecuniam uxor optima et patientissima ac tanto melius de viro merita, quanto magis est reprehensa quod nupsit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 8:1)
Huius in litore plures meae villae, sed duae maxime ut delectant ita exercent.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 7 2:1)
His quaedam addidi in villa, cum aliud non liberet.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 10 2:3)
Claudiopolitani quoque in deprcsso loco, imminente etiam monte ingens balineum defodiunt magis quam aedificant, et quidem ex ea pecunia, quam buleutae additi beneficio tuo aut iam obtulerunt ob introitum aut nobis exigentibus conferent.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 39 5:1)
Superest ergo, ut ipse dispicias, an in omnibus civitatibus certum aliquid omnes, qui deinde buleutae legentur, debeant pro introitu dare.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 112 3:1)
dictaque Varroni fulvis insignia villis vellera, germanae, Phrixe, querenda tuae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 68:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION