라틴어 문장 검색

Praeterea ipso dicente non vacasset tibi partes intueri, adeo te summa rapuisset;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 3:1)
Adversus hoc te expedi, hoc intentis oculis intuere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 1:5)
Alterum intuere, ne laedaris, alterum ne laedas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 3:2)
minime quidem, si quis rectis oculis intueri illa possit et tenebras perrumpere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 24:3)
Adhibe diligentiam tuam et intuere, quid sint res nostrae, non quid vocentur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 3:1)
Quod in magnis evenit montibus, quorum proceritas minus apparet longe intuentibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 111 3:1)
Rex, cum honesta intuetur, salutem commissi sibi corporis curat, et illi nihil imperat turpe, nihil sordidum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 24:3)
Quanto hic maiore gaudio fruitur, qui non praetoria aut consularia comitia securus intuetur, sed magna illa, in quibus alii honores anniversarios petunt, alii perpetuas potestates, alii bellorum eventus prosperos triumphosque, alii divitias, alii matrimonia ac liberos, alii salutem suam suorumque !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 4:1)
Diligentius intuenti visus est quasi homo.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 4:15)
magna enimuero lautia sunt, propter quae mensam et lacunaria sua parricidae potius quam lucem innocentes intueri maluerint.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 11:3)
dixit enim molestum fuisse imperatori, quod illum suffixum legati intuebantur;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 19:4)
Cum subito pater meus in media ciuitate - quid me intueris ?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 2:17)
Intuemini debilia infelicium membra nescio qua tabe consumpta, illi praecisas manus, illi erutos oculos, illi fractos pedes.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 3:2)
Intuemini utramque partem et ei succurrite quae miserabilior est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 5:5)
Protinus excidit, quidquid ante apud nos beneficium vocabatur, nec ea intuemur, quae nos aliis praeposuere, sed ea sola, quae fortuna praecedentium ostentat.
(세네카, 행복론, Liber III 13:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION