라틴어 문장 검색

neque aliam defensionem ab iis quibus ista noscentur exegerim, quam ne oderim tam segniter pereuntis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 16장3)
ne codicillis quidem, quod plerique pereuntium, Neronem aut Tigellinum aut quem alium potentium adulatus est, sed flagitia principis sub nominibus exoletorum feminarumque et novitatem cuiusque stupri perscripsit atque obsignata misit Neroni.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 19장7)
At Baream Soranum iam sibi Ostorius Sabinus eques Romanus poposcerat reum ex proconsulatu Asiae, in quo offensiones principis auxit iustitia atque industria, et quia portui Ephesiorum aperiendo curam insumpserat vimque civitatis Pergamenae prohibentis Acratum, Caesaris libertum, statuas et picturas evehere inultam omiserat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 23장1)
sin crudelitati insisteret, distingui certe apud posteros memoriam honesti exitus ab ignavia per silentium pereuntium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 25장8)
arcanus hinc terror sanctaque ignorantia, quid sit illud quod tantum perituri vident.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 40장 5:3)
ille ut Nymphidii socius, hic ut dux Neronis, inauditi atque indefensi tamquam innocentes perierant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 6장3)
ac si nocentem innocentemque idem exitus maneat, acrioris viri esse merito perire.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 21장10)
patris et senatus et ipsius imperii vicem doleo, si nobis aut perire hodie necesse est aut, quod aeque apud bonos miserum est, occidere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 29장6)
adeo manifestum est neque perire nos neque salvos esse nisi una posse;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 37장4)
placuit ignoscentibus verso nomine, quod avaritia fuerat, videri maiestatem, cuius tum odio etiam bonae leges peribant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 77장10)
discordia militis ignavia luxurie et suismet vitiis alterum bello, alterum victoria periturum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 7장4)
Paulino et Celso iam non adversantibus, ne principem obiectare peri- culis viderentur idem illi deterioris consilii auctores perpulere ut Brixellum concederet ac dubiis proeliorum exemptus summae rerum et imperii se ipsum reservaret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 33장6)
hos certe nondum victos et, si ita ferret, honestius in acie perituros.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장15)
eat hic mecum animus, tamquam perituri pro me fueritis, set este superstites.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 47장13)
pecunias distribuit parce nec ut periturus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 48장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION