라틴어 문장 검색

ad ea invitabant Gracchumque orabant ut epulari permitteret militibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 207:2)
invitare inde pro se quisque et offerre et fatigare precibus ut quae ipsis iumentisque usui essent ab se potissimum sumerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 670:1)
praevertendum id ratus legatis cum benigno responso dimissis - se neque causam eius belli fuisse nec moram, si modo aequa et honesta condicione liceat, paci facturum - cum expedite agmine profectus per Boeotiam Megara atque inde Corinthum descendit, unde commeatibus sumptis Phliunta Pheneumque petit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 101:1)
utrumque in hospitium invitat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 273:1)
quos cum pariter ambo et benigno voltu excepisset et egregiis laudibus frequenti praetorio celebrasset, abductum in secretum Masinissam sic adloquitur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 184:3)
non fefellit Achaeos quo spectasset tam benigna pollicitatio auxiliumque oblatum adversus Lacedaemonios:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 282:1)
primus congressus cum legatis et deinceps invitatio benigna et hospitalis fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 485:1)
veritus tamen ne qua earum navis nocte profecta Thapsum aut Hadrumetum nuntiaret se Cercinae visum, sacrificio apparari iusso magistros navium mercatoresque invitari iussit et vela cum antemnis ex navibus conrogari, ut umbraclum - media aestas forte erat - cenantibus in litore fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 573:1)
tum quoque consulem exercitumque comiter ac benigne acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 121:2)
illud satis constat, si pax cum populo Romano maneret hospitiumque privatim regi cum Scipionibus esset, neque liberalius neque benignius haberi colique adolescentem quam cultus est potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 390:1)
civitatium legationes cum benignis responsis, laetiores etiam quam venerant, dimissae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 443:2)
indicibus Aebutio ac ne fraudi ea res sit curare et alios indices praemiis invitare iubent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 147:2)
festo die benigna invitatio et hilaritas iuvenalis utrosque in vinum traxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 68:1)
volui, cum ad cenam invitavi, veneno scilicet tollere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 158:2)
exulibus Hypataeis, qui factionis Proxeni erant, cum reditus in patriam promissus esset fidesque data per principem civitatis Eupolemum, octoginta illustres homines, quibus redeuntibus inter ceteram multitudinem Eupolemus etiam obvius exierat, cum salutatione benigna excepti essent dextraeque datae, ingredientes portam, fidem datam deosque testis nequiquam invocantes interfecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 304:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION