라틴어 문장 검색

itaque equestribus proeliis lacessebant hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 627:2)
si bello lacesserent, ipsa re intellecturos nequaquam idem esse Syracusas ac Leontinos oppugnare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 428:1)
inde ingens ferocia superbae suopte ingenio genti crevit, multisque proeliis lacessebant Romanos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 271:1)
dux, stultitia et temeritate Centenio par, animo haudquaquam comparandus, ubi rem inclinatam ac trepidantis suos videt, equo arrepto cum ducentis ferme equitibus effugit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 320:1)
Epicydes ab Insula, quam ipsi Nason vocant, citato profectus agmine, haud dubius quin paucos, per neglegentiam custodum transgressos murum, expulsurus foret, occurrentibus pavidis tumultum augere eos dictitans et maiora ac terribiliora vero adferre, postquam conspexit omnia circa Epipolas armis conpleta, lacessito tantum hoste paucis missilibus retro in Achradinam agmen convertit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 365:1)
noctibus quoque saepe incursu repentino in portis valloque trepidatum est, nec aut locus aut tempus ullum vacuum a metu ac sollicitudine erat Romanis, compulsique intra vallum adempto rerum omnium usu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 493:1)
in perturbatam transcursu beluarum aciem signa inferunt Romani pedites et haud magno certamine dissupatos trepidantesque avertunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 223:1)
vigiles velut ad vocem eorum excitati tumultuari, trepidare, moliri portam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 429:1)
ita infecta pace concilium dimisit quattuor milibus armatorum relictis ad praesidium Achaeorum et quinque longis navibus acceptis, quas si adiecisset missae nuper ad se classi Carthaginiensium et ex Bithynia ab rege Prusia venientibus navibus, statuerat navali proelio lacessere Romanos iam diu in regione ea potentes maris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 463:1)
postero die acie instructa ad urbem accesserunt praemissis equitibus qui obequitando portis promptum ad excursiones genus lacesserent Aetolorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 479:2)
mille passuum aberant cum a conspecti sunt trepidarique repente coeptum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 14:2)
nam neque ipse se obtulit in tam recenti volnere publico privatoque neque lacessierunt quietum Romani:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 174:2)
itaque tanto ardore certamen initum est ut domitor ille totius Hispaniae exercitus ab unius oppidi iuventute saepe repulsus a muris haud satis decoro proelio trepidaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 299:1)
Ibi quoque trepidatum parumper circa signa est, cum caeci furore in volnera ac ferrum vecordi audacia ruerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 341:1)
illi, sicut Campani Capuam Tuscis veteribus cultoribus ademptam, Mamertini in Sicilia Messanam, sic Regium habituri perpetuam sedem erant, nec populum Romanum nec socios populi Romani ultro lacessituri bello:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 423:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION