라틴어 문장 검색

Invidia postquam pellacis Ulixi - haud ignota loquor - superis concessit ab oris, adflictus vitam in tenebris luctuque trahebam, et casum insontis mecum indignabar amici.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 6:6)
Tum vero tremefacta novus per pectora cunctis insinuat pavor, et scelus expendisse merentem Laoconta ferunt, sacrum qui cuspide robur laeserit, et tergo sceleratam intorserit hastam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 9:17)
Diverso interea miscentur moenia luctu, et magis atque magis, quamquam secreta parentis Anchisae domus arboribusque obtecta recessit, clarescunt sonitus, armorumque ingruit horror.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 13:1)
Postquam pavor ossa reliquit, delectos populi ad proceres primumque parentem monstra deum refero, et quae sit sententia posco.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 4:5)
Nec vates Helenus, cum multa horrenda moneret, hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 29:13)
intenti exspectant signum, exsultantiaque haurit corda pavor pulsans, laudumque arrecta cupido.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 7:7)
Vestibulum ante ipsum, primisque in faucibus Orci Luctus et ultrices posuere cubilia Curae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 12:3)
"O gnate, ingentem luctum ne quaere tuorum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 32:12)
Olli somnum ingens rumpit pavor, ossaque et artus perfundit toto proruptus corpore sudor;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 20:8)
Nec minor in castris luctus Rhamnete reperto exsangui et primis una tot caede peremptis, Serranoque Numaque.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 15:2)
Illam incendentem luctus Idaeus et Actor Illionei monitu et multum lacrimantis Iuli corripiunt interque manus sub tecta reponunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 17:16)
Namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati, populeas inter frondes umbramque sororum dum canit et maestum Musa solatur amorem, canentem molli pluma duxisse senectam, linquentem terras et sidera voce sequentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 9:2)
Iam gravis aequabat luctus et mutua Mavors funera:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 31:1)
aestuat ingens uno in corde pudor mixtoque insania luctu, [et furiis agitatus amor et conscia virtus.] Atque hic Aenean magna ter voce vocavit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 34:26)
Ut vero Aeneas foribus sese intulit altis, ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt pectoribus, maestoque immugit regia luctu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION