라틴어 문장 검색

me fabulosae Volture in Apulo nutricis extra limina Pulliae ludo fatigatumque somno fronde nova puerum palumbes texere, mirum quod foret omnibus quicumque celsae nidum Aceruntiae saltusque Bantinos et arvum pingue tenent humilis Forenti, ut tuto ab atris corpore viperis dormirem et ursis, ut premerer sacra lauroque conlataque myrto non sine dis animosus infans.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 45)
Mercuri, nam te docilis magistro movit Amphion lapides canendo, tuque testudo resonare septem callida nervis, nec loquax olim neque grata, nunc et divitum mensis et amica templis, dic modos, Lyde quibus obstinatas adplicet auris, quae velut latis equa trima campis ludit exsultim metuitque tangi nuptiarum expers et adhuc protervo cruda marito.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 111)
maturo propior desine funeri inter ludere virgines et stellis nebulam spargere candidis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 152)
illam cogit amor Nothi lascivae similem ludere capreae, te lanae prope nobilem tonsae Luceriam, non citharae decent nec flos purpureus rosae nec poti, vetulam, faece tenus cadi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 155)
ludit herboso pecus omne campo cum tibi nonae redeunt Decembres, festus in pratis vacat otioso cum bove pagus, inter audacis lupus errat agnos, spargit agrestis tibi silva frondes, gaudet invisam pepulisse fossor ter pede terram.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 182)
nescit equo rudis haerere ingenuus puer venarique timet, ludere doctior, seu Graeco iubeas trocho seu malis vetita legibus alea, cum periura patris fides consortem socium fallat et hospites indignoque pecuniam heredi properet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2411)
vigilansne ploro turpe conmissum an vitiis carentem ludit imago vana, quae porta fugiens eburna somnium ducit?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2713)
mox ubi lusit satis, "abstineto" dixit "irarum calidaeque rixae, cum tibi invisus laceranda reddet cornua taurus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2723)
" Fortuna saevo laeta negotio et ludum insolentem ludere pertinax transmutat incertos honores, nunc mihi nunc alii benigna.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2914)
non, si priores Maeonius tenet sedes Homerus, Pindaricae latent Ceaeque et Alcaei minaces Stesichorique graves Camenae nec siquid olim lusit Anacreon delevit aetas;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 92)
tristia maestum voltum verba decent, iratum plena minarum, ludentem lasciva, severum seria dictu.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 4:7)
ludere qui nescit, campestribus abstinet armis indoctusque pilae discive trochive quiescit, ne spissae risum tollant inpune coronae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 11:17)
at pueri ludentes,
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 131)
nec lusisse pudet, sed non incidere ludum, non istic obliquo oculo mea commoda quisquam limat, non odio obscuro morsuque venenat:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1414)
"credite, non ludo;"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1734)

SEARCH

MENU NAVIGATION