라틴어 문장 검색

Quin etiam uir iure magni nominis Democritus ne finitae quidem uitae satis certas notas esse proposuit, quibus medici credidissent:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 14:1)
Morbus quoque comitialis post annum XXV ortus aegre curatur, multoque aegrius is, qui post XL annum coepit, adeo ut in ea aetate aliquid in natura spei, uix quicquam in medicina sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 29:1)
siquidem antiqui primam ultimamque aetatem sustinere non posse hoc auxilii genus iudicabant, persuaserantque sibi mulierem grauidam, quae ita curata esset, abortum esse facturam.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 1:5)
Postea uero usus ostendit nihil in his esse perpetuum, aliasque potius obseruationes adhibendas esse, ad quas derigi curantis consilium debeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 2:1)
At firmus puer et robustus senex et grauida mulier ualens tuto curatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 3:1)
Intemperantes homines apud nos ipsi cibi * * * tempora curantibus dantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 16장 2:2)
Ac neruorum quoque quaedam uitia sic optime curantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 1:5)
ibi et deliberationi et mutationi remediorum tempus patet, adeo ut raro, si inter initia medicus accessit, obsequens aeger sine illius uitio pereat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 1장 4:5)
Et acutus quidem quo uetustior est, longus autem quo recentior, eo facilius curatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 1장 5:2)
Multum etiam interest, ab initio quis recte curatus sit an perperam, quia curatio minus is prodest, in quibus adsidue frustra fuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 4:2)
quod tamen ad curandi rationem nihil pertineret, etiamsi uere diceretur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 6:2)
Asclepiades officium esse medici dicit, ut tuto, ut celeriter, ut iucunde curet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 1:3)
Ex his autem intellegi potest ab uno medico multos non posse curari, eumque, si artifex sit, idoneum esse, qui non multum ab aegro recedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 9:4)
Et ex toto non sic pueri ut uiri curari debent.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 2:3)
non facile sanguinem mittere, non facile ducere aluum, non cruciare uigilia fameque aut nimia siti, non uino curare satis conuenit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION