라틴어 문장 검색

miseria haec et metus crapulam facile excusserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 169:1)
cum sibi nihil vivi reliquum praeterquam linguam ad deplorandas patriae suae calamitates praefatus esset, exposuit civitatis primum suae benefacta et vetera et ea, quae Persei bello praestitissent ducibus exercitibusque Romanis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 82:1)
pullo amictu cum filio Perseus ingressus est castra nullo suorum alio comite, qui socius calamitatis miserabiliorem eum faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 73:1)
quem tandem titulum nostra calamitas habitura est, si perituri sumus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 246:1)
itaque defunctam esse fortunam publicam mea tam insigni calamitate spero, quod triumphus meus, velut ad ludibrium casuum humanorum, duobus funeribus liberorum meorum est interpositus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 508:1)
Amphitruo, miserrima istaec miseria est servo bono, apud erum qui vera loquitur, si id vi verum vincitur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 175)
capiunt voluptates, capiunt rursum miserias;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 269)
Aegre est mi, hunc facere quaestum carcerarium propter sui gnati miseriam miserum senem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 223)
di immortales, iam ut ego collos praetruncabo tegoribus, quanta pernis pestis veniet, quanta labes larido, quanta sumini absumedo, quanta callo calamitas, quanta laniis lassitudo, quanta porcinariis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 32)
clades calamitasque, intemperies modo in nostram advenit domum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 42)
Hegio Iovi disque ago gratias merito magnas, quom reducem tuo te patri reddiderunt quomque ex miseriis plurimis me exemerunt, quae adhuc carens dum huc fui sustentabam, quomque hunc conspicor in potestate nostra, quomque huius reperta est fides firma nobis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 11)
Volui Chalinum, si domi esset, mittere tecum obsonatum, ut etiam in maerore insuper inimico nostro miseriam hanc adiungerem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 87)
Profecto hercle * non fuit quicquam holerum, nisi, quidquid erat, calamitas profecto attigerat numquam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 264)
Me indicabit, et suas ad meas miserias alias faciem consciam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 375)
Philippa Si quid est homini miseriarum quod miserescat, miser ex animost.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 4, scene 11)

SEARCH

MENU NAVIGATION