라틴어 문장 검색

nancta ratem comitesque fugae pede labitur aequo moenia respiciens, dulce sororis opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권370)
testes Laestrygones extant et quod adhuc Circes nomina litus habet, et iam Telegoni, iam moenia Tiburis udi stabant, Argolicae quod posuere manus, venerat Atridae fatis agitatus Halesus, a quo se dictam terra Falisca putat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권55)
huius erat Solymus Phrygia comes unus ab Ida, a quo Sulmonis moenia nomen habent, Sulmonis gelidi, patriae, Germanice, nostrae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권58)
contrahere agrestes et moenia ponere utrique convenit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권541)
ambigitur, moenia ponat uter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권542)
sex Remus, hic volucres bis sex videt ordine, pacto statur, et arbitrium Romulus urbis habet, apta dies legitur, qua moenia signet aratro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권550)
inde premens stivam designat moenia sulco;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권555)
stant quoque pro nobis et praesunt moenibus urbis et sunt praesentes auxiliumque ferunt, at canis ante pedes saxo fabricatus eodem stabat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권71)
"haec loca desertas vidi sine moenibus herbas:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권399)
"ipse mihi Mavors commendo moenia dixit haec tibi."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권31)
"est illic mensis Iunonius, inspice Tibur et Praenestinae moenia sacra deae;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권37)
"cura est pro moenibus istis,"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권239)
moenia Dardanides nuper nova fecerat Ilus (Ilus adhuc Asiae dives habebat opes):
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권264)
Utque vel Eurydamas ter circum busta Thrasylli Est Larisaeis raptus ab hoste rotis, Vel qui , quae fuerat tutatus moenia saepe , Corpore lustravit non diuturna suo , Utque novum passa genus Hippomeneide poenae Tractus in Actaea fertur adulter humo, Sic , ubi vita tuos invisa reliquerit artus, Ultores rapiant turpe cadaver equi . Viscera sic aliquis scopulus tua figat , ut olim Fixa sub Euboico Graia fuere sinu ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 16:1)
magnae pereunt cum moenibus urbes, cumque suis totas populis incendia gentes in cinerem vertunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION