라틴어 문장 검색

itaque incredibilem in modum concursus fiunt ex agris, ex vicis, ex domibus omnibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 16 6:3)
is ceteroqui abstinens sed Iulia lege transitans, semel tamen in diem, non ut alii solebant omnibus vicis (praeter eum semel nemo accepit), facit ut mihi excipiendus sit, cum terruncium nego sumptus factum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 9:6)
sed quid est quod ei vici Luccei sint addicti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 3 13:5)
at idem Pericles non fecit annum fere post quinquagesimum, cum praeter moenia nihil teneret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 11 6:12)
qui tamen ita dicere solebat se id fore videre quod factum est sed malle quam armatum ad patriae moenia accedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 3 11:2)
repente Antonius in aciem suas copias de vico produxit et sine mora concurrit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 30 3:1)
quod ad me, mea Terentia, scribis te vicum vendituram, quid, obsecro te, me miserum!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 1 8:1)
, cum lucisceret, in Amanum ascenderem distributisque cohortibus et auxiliis, cum aliis Quintus frater legatus mecum simul, aliis C. Pomptinus legatus, reliquis M. Anneius et L. Tullius legati praeessent, plerosque nec opinantis oppressimus, qui occisi captique sunt interclusi fuga, Eranam autem, quae fuit non vici instar sed urbis, quod erat Amani caput, itemque Sepyram et Commorim, acriter et diu repugnantibus Pomptino illam partem Amani tenente, ex antelucano tempore usque ad horam diei x magna multitudine hostium occisa cepimus castellaque vi capta complura $(9) incendimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 11:6)
Quintum fratrem negotio praeposui ut in vicis aut captis aut male pacatis exercitus conlocaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 13:7)
haec tibi Luculle, si es adsensus Antiocho familiari tuo, tam sunt defendenda quam moenia, mihi autem bono modo tantum quantum videbitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 184:1)
qui in magistratu nisi rogationem de piratico bello tulisset, profecto egestate et improbitate coactus piraticam ipse fecisset, ac minore quidem cum rei publicae detrimento quam quod intra moenia nefarius hostis praedoque versatus est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 5장 1:5)
nullum in urbe vicum, nullum angiportum esse dicebant in quo non Miloni conducta esset domus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장6)
an ille praetor, ille vero consul, si modo haec templa atque ipsa moenia stare eo vivo tam diu et consulatum eius exspectare potuissent, ille denique vivus mali nihil fecisset cui mortuo unus ex suis satellitibus curiam incenderit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 33장 2:1)
"'Luxuriae rictu Martis marcent moenia.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 55:8)
Cum adhuc servirem, habitabamus in vico angusto;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 61:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION