라틴어 문장 검색

Iracundia nihil amplum decorumque molitur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 126:2)
individua sint, per quae struitur omne quod natum futurumque est, an continua eorum materia sit et per totum mutabilis ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 30:5)
Otiosi divitiis Inditis nec providetis illarum periculum, sicut barbari plerumque inclusi, ut ignari machinarum, segnes laborem obsidentium spectant nec quo illa pertineant, quae ex longinquo struuntur, intellegunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 140:1)
e cuius arvis eque fecundo sinu stricto iuventus orta cum ferro stetit cuiusque muros natus Amphion Iove struxit canoro saxa modulatu trahens, in cuius urbem non semel divum parens caelo relicto venit, haec quae caelites recepit et quae fecit et (fas sit loqui) fortasse faciet, sordido premitur iugo.
(세네카, Hercules Furens 3:26)
nati cruenta caede confecti iacent, perempta coniunx, quis Lycus regnum obtinet [quis tanta Thebis scelera moliri ausus est] Hercule reverso?
(세네카, Hercules Furens 17:21)
quin structum acervans nemore congesto aggerem cruore corpus impio sparsum cremo?
(세네카, Hercules Furens 18:6)
Vt missa palla est tabe Nessea inlita thalamisque maerens intuli gressum meis, nescio quid animus timuit, an fraudem struit?
(세네카, Hercules Oetaeus 11:4)
Nessus hos struxit dolos ictus sagittis qui tuis vitam expuit.
(세네카, Hercules Oetaeus 22:6)
molitur aliquid:
(세네카, 메데아 4:22)
Iam iam aliquid in nos fata moliri parant, nam quid rear quod ista Cadmeae lues infesta genti strage tam late edita mihi parcit uni?
(세네카, 오이디푸스 1:17)
duce non ullo molitur iter luminis orbus.
(세네카, 오이디푸스 13:11)
natum per omnis scilicet terras vagum Erycina mittit, ille per caelum volans proterva tenera tela molitur manu regnumque tantum minimus e superis habet:
(세네카, 파이드라 3:2)
Quid huc seniles fessa moliris gradus, o fida nutrix, turbidam frontem gerens et maesta vultu?
(세네카, 파이드라 6:1)
sed rure vacuo potitur et aperto aethere innocuus errat, callidas tantum feris struxisse fraudes novit et fessus gravi labore niveo corpus Iliso fovet:
(세네카, 파이드라 7:7)
scio quo ferantur, quanta moliri parent,
(세네카, Phoenissae 308:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION