라틴어 문장 검색

ad hoc reges ferocis, vagos populos, solum frugum egenum, taedium ex mora, pericula ex properantia, modicam victoribus laudem ac multum infamiae, si pellerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 20장4)
Claudio quintum Servio Cornelio Orfito consulibus virilis toga Neroni maturata quo capessendae rei publicae habilis videretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 41장2)
sed ubi mulier vacua fuit, nectere moras, adversam patris voluntatem causari repertaque spe ditioris coniugis promissa exuere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 44장2)
nec mora quin adulterio matrimonium iungeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 45장13)
nec ultra mora.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 57장10)
cuius aspectu (ipsa principis verba referam) 'cur', inquit, 'Nero * * * ' et posito metu nuptias Poppaeae ob eius modi terrores dilatas maturare parat Octaviamque coniugem amoliri, quamvis modeste ageret, nomine patris et studiis populi gravem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 59장7)
neque enim domus munimentis saeptae vel templa muris cincta aut quid aliud morae interiacebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장3)
ad hoc lamenta paventium feminarum, fessa aetate aut rudis pueritiae [aetas], quique sibi quique aliis consulebant, dum trahunt invalidos aut opperiuntur, pars mora, pars festinans, cuncta impediebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장5)
Coniuratis tamen metu proditionis permotis placitum maturare caedem apud Baias in villa Pisonis, cuius amoeni- tate captus Caesar crebro ventitabat balneasque et epulas inibat omissis excubiis et fortunae suae mole.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 52장1)
eo missus centurio qui caedem eius maturaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 15장2)
nec tulit ultra timoris aut spei moras.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 19장2)
atque ideo maturare libri huius editionem festino, ut dimissa priore cura novae cogitationi toto pectore incumbam.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 3장 3:4)
nam adversus moras obsidionis annuis copiis firmabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 2:3)
Excepere orationem alacres, ut barbaris moris, fremitu cantuque et clamoribus dissonis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 33장 1:1)
transigite cum expeditionibus, imponite quinquaginta annis magnum diem, adprobate rei publicae numquam exercitui imputari potuisse aut moras belli aut causas rebellandi.'
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 34장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION