라틴어 문장 검색

Et ea propter haec nostra tanquam Philosophiae principia Mathematica proponimus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:25)
Omnis enim Philosophiae difficultas in eo versari videtur, ut a Phaenomenis motuum investigemus vires Naturae, deinde ab his viribus demonstremus phaenomena reliqua.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:26)
minus contaminant Mathesin & Philosophiam qui quantitates veras cum ipsarum relationibus & vulgaribus mensuris confundunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 42:6)
In Libris praecedentibus principia Philosophiae tradidi, non tamen Philosophica sed Mathematica tantum, ex quibus videlicet in rebus Philosophicis disputari possit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 1:1)
Haec sunt motuum & virium leges & conditiones, quae ad Philosophiam maximè spectant.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 1:2)
Eadem tamen, ne sterilia videantur, illustravi Scholiis quibusdam Philosophicis, ea tractans quae generalia sunt, & in quibus Philosophia maximè fundari videtur, uti corporum densitatem & resistentiam, spatia corporibus vacua, motumque Lucis & Sonorum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 1:3)
Quis, si philosophiae fontem attigisset?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 88:12)
Ille me consolatur, affirmat etiam esse hanc philosophiae et quidem pulcherrimam partem, agere negotium publicum, cognoscere iudicare, promere et exercere iustitiam, quaeque ipsi doceant in usu habere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 10:3)
Apud sedem consociationis compendiatis litteris FAO appellatae etiam est effatus, “ex effectibus industriae cultus […] verum damnum oriri posse oecologicum”, quandoquidem palam significabat “hominum agendi modum necessario instanterque mutari funditus debere”, cum “perquam mirae scientiae progressiones, mirifica technicae inventa, extraordinaria oeconomica incrementa, nisi cum vero sociali moralique progressu coniungeretur, verterent tandem adversus hominem”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 7:3)
Eadem opera notavit parum poni curae de “oecologiae humanae condicionibus moralibus tutandis”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 8:5)
Verus humanus progressus morali indole praestat atque secum fert integram personae humanae observantiam, sed etiam naturali mundo vacare debet et “oportet contra aestimetur uniuscuiusque entis natura et mutua conexio in ordine composito”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 8:8)
Sic manifestatur ambitale detrimentum et humanum moraleque detrimentum artum communeque habere vinculum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 72:2)
Scientia quae praesumit magnas quaestiones solvere, necesse est comprehendat omnia quae generavit cognitio aliis in scientiae partibus, inclusa philosophia et ethica sociali.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 147:4)
sed etiam homo sibi ipsi a Deo datus est eique est ideo observanda structura naturalis et moralis qua est donatus”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 153:6)
Semper memorandum est hominem eodem tempore valere “in rerum temporalium regione, condicionem suam mutare in melius, profectum moralem suum persequi, spirituales dotes explicare”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 167:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION