라틴어 문장 검색

'viscus' vero, id est caro, 'visceris' facit, ut 'pecus pecoris', et si de carne loquebatur, 'viscere' debuit dicere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1398)
Si ferrum intentatur cervicibus viri fortis, si pars subinde alia atque alia suffoditur, si viscera sua in sinu suo vidit, si ex intervallo, quo magis tormenta sentiat, reperitur et per adsiccata viscera recens demittitur sanguis, non timet?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 29:2)
et iam prensurum, iam nunc mea viscera rebar in sua mersurum, mentique haerebat imago temporis illius, quo vidi bina meorum ter quater adfligi sociorum corpora terrae, cum super ipse iacens hirsuti more leonis visceraque et carnes cumque albis ossa medullis semianimesque artus avidam condebat in alvum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 27:4)
"pars viscus intrat molle, pars scindit cutem, omnia membra manus pariter fixere ducentae, totidemque guttae vulnerum stillant simul, maior tortor erat qui summa pupugerat infans, quam qui profunda perforarat viscera;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.20)
Inque tui caesus viscera patris eas . Trunca geras saevo mutilatis partibus ense, - Qualia Mamertae membra fuisse ferunt . Utque Syracosio praestricta fauce poetae, Sic animae laqueo sit via clausa tuae . Nudave derepta pateant tua viscera pelle , Ut Phrygium cuius nomina flumen habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 25:3)
quod genus in quovis animantum viscere volgo est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his omnibus est unum perfectum corporis augmen, sic calor atque aër et venti caeca potestas mixta creant unam naturam et mobilis illa vis, initum motus ab se quae dividit ollis, sensifer unde oritur primum per viscera motus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION