라틴어 문장 검색

haec pater quando sciet, Tyndare, ut fueris animatus erga suom gnatum atque se, numquam erit tam avarus, quin te gratiis emittat manu et mea opera, si hinc rebito, faciam ut faciat facilius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 349)
nam nunc, Philocrates, si ego item memorem quae me erga multa fecisti bene, nox diem adimat;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 355)
Ergo cum optume fecisti, nunc adest occasio bene facta cumulare, ut erga hunc rem geras fideliter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 365)
qua ego hunc amorem mi esse avi dicam datum aut quid ego umquam erga Venerem inique fecerim, cui sic tot amanti mi obviam eveniant morae?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 444)
sed tu, Gymnasium mea, si me absente Alcesimarchus veniet, nolito acriter eum inclamare (utut erga me est meritus, mihi cordi est tamen), sed, amabo, tranquille:
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 1139)
vel ego, qui dudum fili causa coeperam ego med excruciare animi, quasi quid filius meus deliquisset me erga aut quasi non plurima male facta mea essent solida in adulescentia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 32)
Immo, hospes, magis cum periclum facies, magis nosces meam comitatem erga te amantem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 151)
Veneri pol habeo gratiam, eandemque et oro et quaeso, ut eius mihi sit copia quem amo quemque expetesso benignusque erga me siet, quod cupiam ne gravetur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 638)
nam hoc mi haud laborist, laborem hunc potiri, si erga parentem aut deos me impiavi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 35)
Quando ergo erga te benignus fui atque opera mea haec tibi sunt servata - Grip.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 378)
utinam te rediisse salvom videam, ut inimicos tuos ulciscare, ut mihi, ut erga te fui et sum, referas gratiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 131)
Charmides Neque fuit neque erit neque esse quemquam hominem in terra arbitror, quoi fides fidelitasque amicum erga aequiperet tuam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 5, scene 21)
Callicles Si quid amicum erga bene feci aut consului fideliter, non videor meruisse laudem, culpa caruisse arbitror.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 5, scene 23)
metuo, si tibi denegem quod me oras, ne te leviorem erga me putes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 5, scene 293)
Valet igitur multum ad vincendum probari mores et instituta et facta et vitam eorum, qui agent causas, et eorum, pro quibus, et item improbari adversariorum, animosque eorum, apud quos agetur, conciliari quam maxime ad benevolentiam cum erga oratorem tum erga illum, pro quo dicet orator.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 182:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION