라틴어 문장 검색

si urina et uini mutatione et epotis aliquibus medicamentis mutatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 9:2)
Mulier quoque gravida eiusmodi casu rapi potest;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 30:4)
Ergo si ex superiore parte aliquis decidit, si contusus est, si ex aliquo subito casu sanguinem uomit, quamuis paulo ante sumpsit cibum, tamen protinus ei demenda materia est, ne, si subsederit, corpus adfligat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 9:3)
idemque etiam in aliis casibus repentinis, qui strangulabunt, dictum erit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 9:4)
aut si is, qui saepe uel sponte uel casu purgatus est, subito habet aluum suppressam.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 6:1)
caseus, qui uehementior uetustate fit uel ea mutatione, quam in eo transmarino uidemus, aut si recens est, ex melle mulsoue decoctus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 30장 2:3)
ibi et deliberationi et mutationi remediorum tempus patet, adeo ut raro, si inter initia medicus accessit, obsequens aeger sine illius uitio pereat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 1장 4:5)
Desiderat quoque propriam animaduorsionem in febribus pestilentiae casus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 1:1)
In hoc casu medici cura esse debet, ut morbum mutet:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 1:2)
Potest enim quaedam fieri mutatio, cum ab eo statu mens, in quo fuerat, abducta est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 22:1)
Opus est, si uires patiuntur, longa nauigatione, caeli mutatione, sic ut densius quam id est, ex quo discedit aeger, petatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 8:3)
Cetera eadem in utroque casu facienda sunt, siquidem uitare praecipue conuenit frigus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 3:2)
In hoc casu non uomere, non urinam medicamentis mouere, non sine exercitatione sudorem, ut quidam praecipiunt, expedit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 6:2)
os cum motu quodam peruertitur [ideoque nihil aliud est quam distentio oris]. Accedit crebra coloris in facie totoque in corpore mutatio;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 3장 1:3)
In hoc casu per hiemem locis maritumis, per aestatem * mediterraneis opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 8:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION