라틴어 문장 검색

tunc quod pecus utile bello vallem infestabat, trepidas spumare per herbas, signa adventantis, clausaeque adamante perenni dissiluere fores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권24)
nec enim ignibus artus conditus aut maesta niger adventabat ab urna, sed belli sudore calens, clipeumque cruentis foribus et scissi respersus pulvere campi, necdum illum aut trunca lustraverat obvia taxo Eumenis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권2)
solus stat puppe magister pervigil inscriptaque deus qui navigat alno.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권123)
"an quia plebes externa Inachiis huc adventamus ab oris?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권136)
Iamque ruunt, primusque virum concurrere pulvis incipit, et spatiis utrimque aequalibus acti adventant mediumque vident decrescere campum, iam clipeus clipeis, umbone repellitur umbo, ense minax ensis, pede pes et cuspide cuspis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권167)
Ecce autem hortatus Eteoclis et arma secuti, lecta manus, iuvenes, quos nec Tritonia bello, nec prope conlata sprevisset cuspide Mavors, adventant;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권48)
"et illum adventare ferunt portis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권90)
Deo favente naviges vel vimine.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, D5)
Navigamus et nos vobiscum et militamus et rusticamur et mercamur;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 2:2)
Ut Germanus episcopus cum Lupo Brittaniam nauigans, et primo maris, et postmodum Pelagianorum tempestatem diuina uirtute sedauerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII.1)
Dein turbatam incursione gentilium prouinciam uidens, et monasteriis quoque periculum inminere praeuidens, dimissis ordinate omnibus nauigauit Galliam, ibique a rege Francorum Hloduio uel patricio Ercunualdo honorifice susceptus, monasterium construxit in loco Latineaco nominato, ac non multo post infirmitate correptus diem clausit ultimum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 3:8)
ubi fatigatus infirmitate aliquantisper moratus est, et, cum conualescere coepisset, nauigauit Brittaniam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 3:6)
Qui cum multis legatariis ac litteris ad se praemissis nequaquam suo monasterio posset erui, tandem rex ipse praefatus, una cum sanctissimo antistite Trumuine, nec non et aliis religiosis ac potentibus uiris insulam nauigauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII]. 1:3)
Siquidem electis sociis strenuissimis et ad praedicandum uerbum idoneis, utpote actione simul et eruditione praeclaris, praeparatis omnibus, quae nauigantibus esse necessaria uidebantur, uenit die quadam mane primo ad eum unus de fratribus, discipulus quondam in Brittania et minister Deo dilecti sacerdotis Boisili (cum esset idem Boisil praepositus monasterii Mailrosensis sub abbate Eata, ut supra narrauimus ,referens ei uisionem, quae sibi eadem nocte apparuisset:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IX. 1:5)
Nauigauit Hiberniam, et praedicans eis, ac modesta exhortatione declarans legitimum paschae tempus, plurimos eorum, et pene omnes, qui ab Hiensium dominio erant liberi, ab errore auito correctos, ad unitatem reduxit catholicam, ac legitimum paschae tempus obseruare perdocuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XV. 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION