- 문장 검색

라틴어 문장 검색

Esse deos Erebi crudeles questus, in altam se recipit Rhodopen pulsumque aquilonibus Haemum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 8:4)
Grates agit ille parenti Amphitryoniadae, ventisque faventibus aequor navigat Ionium Lacedaemoniumque Tarentum praeterit et Sybarin Sallentinumque Neretum Thurinosque sinus Nemesenque et Iapygis arva;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 6:4)
nunc quoque contenti stridunt Aquilone rudentes, inque modum tumuli concava surgit aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 115)
ergo ubi delicuit nondum prior, altera venit, et solet in multis bima manere locis tantaque commoti vis est Aquilonis, ut altas aequet humo turres tectaque rapta ferat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 107)
sive igitur nimii Boreae vis saeva marinas, sive redundatas flumine cogit aquas, protinus aequato siccis Aquilonibus Histro invehitur celeri barbarus hostis equo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1024)
ipse super fluidas plantis nitentibus undas ambulat ac presso firmat vestigia fluctu, increpat ipse notos, et flatibus otia mandat, quis iubeat saevis aquilonibus
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3218)
sit nisi caelipotens aquilonum conditor idem?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3220)
nec torquere facem potis est ad signa trionum orbe nec obliquo portas aquilonis adire nec solitum conversus iter revocare retrorsum, hic erit ergo deus, praescriptis lege sub una deditus officiis?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권103)
nunc consumit edax segetem rubigo maligni aeris ex vitio, nunc culpam vere tepenti post zephyros gelidi glacies aquilonis inurit ambustumque caput culmi fuligine tinguit;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2338)
frangunt umbriferos aquilonum proelia lucos, et cadit inmodicis silva exstirpata procellis.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 171)
Aurorae de parte tribus plaga lucida portis inlustrata patet, triplex aperitur ad austrum portarum numerus, tris occidualibus offert ianua trina fores, totiens aquilonis ad axem panditur alta domus, nullum illic structile saxum, sed cava per solidum multoque forata dolatu gemma relucenti limen conplectitur arcu, vestibulumque lapis penetrabile concipit unus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1240)
Nunc huius periclo fit, ego in portu navigo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 166)
Non hercle verbis, Parmeno, dici potest Tantum quam re ipsa navigare incommodum est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 47)
"Aeole, namque tibi divom pater atque hominum rex et mulcere dedit fluctus et tollere vento, gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor, Ilium in Italiam portans victosque Penates:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 6:1)
Talia iactanti stridens Aquilone procella velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION