라틴어 문장 검색

Ille etiam Thebas spoliis et sanguine plenus isset et attonitis sese populoque ducique ostentasset ovans, ni tu, Tritonia virgo, flagrantem multaque operis caligine plenum consilio dignata virum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권278)
illa libens - nam regum animos et pondera belli hac nutare videt, pariter ni providus heros militet - ipsa sacros gremio Polynicis amati exuerat cultus haud maesta atque insuper addit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권81)
"nuper te pallida vidi, dum premis obnixo venabula comminus apro, poplite succiduo resupinum ac paene ruentem, et ni curvato torsissem spicula cornu, nunc ubi bella tibi?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권145)
"et nobis saevire facultas, novimus et quidquid dici noscique timetis, et turbare Hecaten, ni te, Thymbraee, vererer et triplicis mundi summum, quem scire nefastum."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권215)
"adiuvat ipse Phoebus adhuc summo, cesset ni vestra voluntas, limite;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권315)
"cui - gloria tanta - venimus innumera e fato debere cohortes, quem non ipse deum sator aspernetur honorem, dic age, quando tuis alacres absistimus undis, quae domus aut tellus, animam quibus hauseris astris?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권11)
"dein curvo robore clausum dis pelagi ventisque et Cycladas Aegaeoni amplexo commendo patrem, nec fletibus umquam fit modus alternis, ni iam dimittat Eoo Lucifer astra polo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권120)
illum et cognatae stagna indignantia Lernae, floribus et vernis adsuetae spargere Nymphae, et Nemees reptatus ager, lucosque per omnis silvicolae fracta gemuistis harundine, Fauni, ipse etiam e summa iam tela poposcerat aethra Iuppiter, et dudum nimbique hiemesque coibant, ni minor ira deo gravioraque tela mereri servatus Capaneus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권216)
"absistite ferro, unus avum sanguis, neve indulgete furori, tuque prior."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권253)
sed Thraces equi ut videre iacentem Hippodamum, redit illa fames, iamiamque trementem partiti furiis, ni frena ipsosque frementes oblitus palmae retro Tirynthius heros torsisset victusque et conlaudatus abisset.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권191)
Arcades arma fremunt, armis defendere regem, ni raptum decus et meriti reddantur honores, contendunt totoque parant descendere circo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권235)
et plures agitabat gloria, ni se arduus Hippomedon cavea stimulante tulisset in medios, lateque ferens sub pectore dextro orbem alium:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권251)
et abreptum nullo conamine iecit in latus, absistunt procul attonitique fatentur cedere;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권254)
tardius ille premit, nee iam hic absistere velox, defectique ambo genibus pariterque quierunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권309)
"non prius, effracto quam misceat ossa cerebro, absistet, video, moriturum auferte Lacona."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권315)

SEARCH

MENU NAVIGATION