라틴어 문장 검색

Ambulatione tantum acri, sed tecta utendum est, et post eam caput atque os supra quinquagies perfricandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT V [2]. De destillatione ae gravedine. 3:3)
Sanguinem supprimunt atramentum sutorium, quod Graeci χάλχανθον appellant, chalcitis, acacia, et ex aqua lycium, tus, aloe, gummi, plumbum combustum, porrum, herba sanguinalis, creta vel cimolia vel figularis, misy, frigida aqua, vinum, acetum, alumen, melinum, squama et ferri et aeris, atque hujus quoque duae species sunt, alia tantum aeris, alia rubri aeris.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, I De remediis quae sanguinem supprimunt. 1:1)
in pastillo tantum arida medicamenta aliquo humore junguntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVII De mixturis simplicium rerum, et de ratione ponderum. 7:2)
idque evenit non in alis tantum atque poplitibus, sed etiam in iis venis quae ad anum testiculosque perveniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 9:1)
Comprehendi vero sutura, vel fibula, non cutem tantum, sed aliquid etiam ex carne, ubi suberit haec, oportebit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 41:4)
non tamen nimium vehementer, ne torpeat:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 10:7)
At si in summa cute vitium est, possunt succurrere quaedam vel exedentia tantum, vel etiam adurentia:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 4:4)
quum interim plerique nullam vim adhibendo, qua tollere id malum tentent, sed imponendo tantum lenia medicamenta, quae quasi blandiantur, quominus ad ultimam senectutem perveniant, non prohibeantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 10:2)
Vix unum tantum eodem tempore nascitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 61:6)
Neque tument, neque fluunt oculi, sed rubent tantum, et cum dolore quodam graves sunt, et noctu prae gravi pituita inhaerescunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 64:3)
In utraque vero pugnandum est per eadem omnia, quae in caligine oculorum praecepta (3234), paucis tantum mutatis:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 78:3)
Isque homo continere se, et abstinere a cibo debet, et potione aquae tantum a siti vindicari.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 4:1)
tantum ut primis aqua egelida, vel etiam frigida foveatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 12:9)
Palpebrae tantum inter se cohaerentes non difficulter diducuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 14:6)
Nonnumquam autem, nimium sub hac curatione excisa cute, evenit, ut oculus non contegatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION