라틴어 문장 검색

Quod consequitur is, qui neque nimium neque parum hamos ducit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장29)
Nonnumquam autem recte quidem ossa coierunt, superincrevit vero nimius callus, ideoque locus is intumuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장168)
Ergo si nimium alicui fatigato paene febris est, huic abunde est loco tepido demittere se inguinibus tenus in aquam calidam, cui paulum olei sit adiectum, deinde totum quidem corpus, maxime tamen eas partes, quae in aqua fuerunt, leuiter perfricare ex oleo, cui uinum et paulum contriti salis sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 5:1)
somnus nimium uel breuis uel longus, per aestatem durum cubile;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 16:3)
utilis plenis, biliosis omnibus, si uel nimium se replerunt, uel parum concoxerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 19:4)
Si nimius est, corpus effeminat, neruos emollit, stomachum soluit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 6:1)
post nimias destillationes tabes, post lateris dolorem uitia pulmonum, post haec insania;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 28:3)
celeriusque ea, si nimium est pinguis, aliquis adfligitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 5:4)
Initia morborum primum famem sitimque desiderant, ipsi deinde morbi moderationem, ut neque aliud quam expedit neque eius ipsius nimium sumatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 16장 1:2)
firmior ex eo uino, quod bono solo quam quod tenui, quodque temperato caelo quam quod nimis aut umido aut nimis sicco nimiumque aut frigido aut calido natum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 11:6)
Id uotum est, sed fere periculosa esse nimia et festinatio et uoluptas solet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 1:4)
ac neque potet, neque nimium siti crucietur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 4:6)
Satis autem conuenit, cum omnibus febricitantibus nimius umor alienus sit, tum praecipue esse feminis, quae ex partu in febres inciderunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 4:4)
non facile sanguinem mittere, non facile ducere aluum, non cruciare uigilia fameque aut nimia siti, non uino curare satis conuenit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 3:2)
Ac ne siti quidem nimia uexandus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION