라틴어 문장 검색

Nam cum multis annis postea scaena, quae prociderat, refecta esset, numerus tertii consulatus non uti initio primoribus litteris, sed tribus tantum incisis significatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 10:1)
Graeci quoque in significandis huiuscemodi rerum numeris τρίτον και` τέταρτον dicunt, quod congruit cum eo quod Latine dicitur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 12:1)
Quid Aristoteles de numero puerperii memoriae mandaverit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, II 1:1)
ARISTOTELES philosophus memoriae tradidit, mulierem in Aegypto uno partu quinque pueros enixam, eumque esse finem dixit multiiugae hominum partionis neque plures umquam simul genitos compertum, hunc autem numerum ait esse rarissimum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, II 2:1)
matrem quoque eorum, non multo postquam peperit, mortuam monumentumque ei factum iussu Augusti in via Laurentina inque eo scriptum esse numerum puerperii eius, de quo diximus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, II 3:2)
Quid me nunc factum esset, inquit, quantoque artius pressiusque conflictata essem, si P. Claudius, frater meus, navali proelio classem navium cum ingenti civium numero non perdidisset?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VI 3:3)
Suprema multa est eius numeri cuius diximus, ultra quem multam dicere in dies singulos ius non est, et propterea suprema appellatur, id est summa et maxima.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 4:2)
Quem M. Varro aptum iustumque esse numerum convivarum existimarit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 1:1)
LEPIDISSIMUS liber est M. Varronis ex Satiris Menippeis, qui inscribitur Nescis Quid Vesper Serus Vehat, in quo disserit de apto convivarum numero deque ipsius convivii habitu cultuque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 2:1)
Ipsum deinde convivium constat, inquit, ex rebus quattuor et tum denique omnibus suis numeris absolutum est, si belli homunculi conlecti sunt, si electus locus, si tempus lectum, si apparatus non neglectus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 4:2)
Haut, ut opinor, enim mortalia saecla superne Aurea de caelo demisit funis in arva, cum dicere usitatius manente numero posset:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 22:2)
Ita autem se numerus huiusce versus habet, ut tertia in eo nomine syllaba, contra quam supra dictum est, corripienda sit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 18:1)
Nerienem Mavortis et Herem, si, quod minime solet, numerum servavit, primam syllabam intendit, tertiam corripuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 19:2)
Μηκέτι, παῖδε φίλω, πολεμίζετε μηδε` μάχεσθε, in quo versu non oportet videri alterum verbum, idem quod superius significans, supplendi numeri causa extrinsecus additum et consarcinatum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 19:3)
Verba quoque illa M. Ciceronis In L. Pisonen trigemina, etiamsi durae auris hominibus non placent, non venustatem modo numeris quaesiverunt, sed figuram simulationemque oris pluribus simul vocibus everberaverunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION