라틴어 문장 검색

iam gelidas rupes vivoque carentia sensu membra feris, iam saxa tuis obnoxia telis, et lapides suus ardor agit, ferrumque tenetur inlecebris;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete30)
Illa quidem mollis segnique obnoxia natatu reptat et attritis vix languida serpit harenis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De torpedine2)
"O numquam peritura cohors, o debita semper caelo progenies, nullis obnoxia fatis:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia35)
tua te benefacta morantem conveniunt, meritisque suis obnoxia virtus quod servavit amat.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:166)
tantoque curiosior inquisitio patris familiae debet esse pro tali genere servorum, ne aut in vestiariis aut in ceteris praebitis iniuriose tractentur, quanto et pluribus subiecti, ut vilicis, ut operum magistris, ut ergastulariis, magis obnoxii perpetiendis iniuriis, et rursus saevitia atque avaritia laesi magis timendi sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 17:1)
Sed id nobis decrescente luna fieri placet, nam ea res herbis liberat segetes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 5장 1:5)
frequentem tamen exigunt sar- tionem et runcationem, ut herbis liberentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 18:4)
Tum deinde asperiora et pendula loca mense Februario luna crescente fimo iuvanda sunt, omnesque lapides et si qua obiacent falcibus obnoxia colligi debent ac longius exportari summittique pro natura locorum aut temperius aut serius.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 2:1)
perflatu modico leniquegaudet, procellis obnoxia est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 10:4)
cum sola ea res omnem impensam terreni pretio suo liberet, si modo non provincialis sed Italicus ager est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 11:5)
Sin autem regiones praedictis ventis fuerint obnoxiae, melius Aquiloni vel Favonio committentur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 6:3)
Nam vitis supina et velut recumbens in alveo deposita, postea quum ablaqueatur, vulneribus obnoxia est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 4장 2:1)
Quam ut educaverint, autumno vel vere, si magis competit,adradenda, et nepotibus, quos pampinator in superiore parte omiserat, liberanda censemus, atque ita in iugum imponenda.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 10장 2:2)
quae quanto celerius liberata sunt consortio viviradicum, tanto facilius convalescunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 16장 1:5)
nam si cacumina in unum competunt, imbecillitas eius partis gravata pondere iam maturum fructum prosternit, et canibus ferisque reddit obnoxium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION