라틴어 문장 검색

Lucretium tribuni plebis absentem contionibus adsiduis lacerabant, cum rei publicae causa abesse excusaretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 41:1)
id cum aestivis diebus urente adsiduo sole fieret, tot horarum aestu et languore ipsos equosque fessos integri saepe adorti hostes vel pauci plures vexabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 417:3)
noctesque diesque assiduo satis superque est quod facto aut dicto adeost opus, quietus ne sis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 19)
quia triduom hoc unum modo foro operam adsiduam dedo, dum reperiam qui quaeritet argentum in faenus, hic vos dormitis interea domi, atque erus in hara, haud aedibus, habitat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 437)
Ne perpauxillum modo, nam istoc me assiduo victu delecto domi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 291)
ei rei nunc suam operam usque assiduo servos dat, si possiet meretricem illam invenire, quam olim tollere, cum ipse exponebat, ex insidiis viderat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 321)
Dum tale facies quale adhuc, assiduo edes, communicabo semper te mensa mea.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 1, scene 173)
Et, postquam eius hinc pater sit profectus peregre, perpotasse assiduo, ac simul tuo cum domino?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 4128)
nam nisi clamabis, tacitum te obrepet fames.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS9)
atque hoc evenit in labore atque in dolore, ut mors obrepat interim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 315)
Namque enim tu, credo, me imprudentem obrepseris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 243)
nihil est profecto stultius neque stolidius neque mendaciloquius neque argutum magis, neque confidentiloquius neque peiurius, quam urbani assidui cives, quos scurras vocant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2222)
nimis argute obrepsisti in eapse occasiuncula:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 2271)
post id ego [totum] tecum, mea voluptas, usque ero assiduo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 4121)
ferreus adsiduo consumitur anulus usu, interit adsidua vomer aduncus humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:321)

SEARCH

MENU NAVIGATION