라틴어 문장 검색

Ita cupidius dum intra praesidia illorum student caedem facere, a turmis et levi armatura sunt interclusi.
(카이사르, 히스파니아 전기 23:7)
Nam et munitione praesidii ita coangustabantur, ut eques spatio intercluso vix se defendere posset.
(카이사르, 히스파니아 전기 23:9)
Insequenti die pari consuetudine cum ad eundem locum eius praesidium venisset, pristino illo suo utebantur instituto;
(카이사르, 히스파니아 전기 25:1)
Quorum virtute alacri, cum ad dimicandum in planitiem se contulissent, laudis insignia scutorumque praefulgens opus caelatum… quorum [certamine] pugna esset [prope] profecto dirempta, nisi propter equitum concessum, ut supra demonstravimus… levem armaturam praesidii causa non longe ab opere [castra] constituit.
(카이사르, 히스파니아 전기 25:12)
Sed exercitum tironem non audent in campum deducere nostrisque adhuc freti praesidiis bellum ducunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 26:13)
Ita castris motis Ucubim Pompeius praesidium quod reliquit, iussit incendere, ut deusto oppido in castra maiora se reciperent.
(카이사르, 히스파니아 전기 27:7)
Pompeius oppidum quod contra sua praesidia portas clausisset incendit;
(카이사르, 히스파니아 전기 27:9)
Nostra praesidia LXXX cohortibus, octo milibus equitum.
(카이사르, 히스파니아 전기 30:3)
… ex fuga hac qui oppidum Mundam sibi constituissent praesidium, nostrique cogebantur necessario eos circumvallare.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:1)
Pompeius cum equitibus paucis nonnullisque peditibus ad navale praesidium Carteiam contendit, quod oppidum abest ab Corduba milia passuum CLXX.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:9)
Ita cum ad oppidum esset ventum, Caninium cum praesidio legatum intromittit, ipse castra ad oppidum ponit.
(카이사르, 히스파니아 전기 35:2)
Erat bene magna manus intra Pompeianarum partium quae praesidium receptum indignaretur clam quendam Philonem, illum qui Pompeianarum partium fuisset defensor acerrimus.
(카이사르, 히스파니아 전기 35:3)
Hic clam praesidia Lusitaniam proficiscitur et Caecilium Nigrum hominem barbarum ad Lennium convenit, qui bene magnam manum Lusitanorum haberet.
(카이사르, 히스파니아 전기 35:5)
Praesidium, vigiles iugulant, portas praecludunt, de integro pugnare coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 35:7)
Cum Caesaris praesidio fuisset conspectus, celeriter equitatu cohortibusque circumcluditur.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION