라틴어 문장 검색

sed ab auctoritate vestra tamquam ab edicto praetoris impetrata venia gulae patronum, quia necesse est, profitebor.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 5:3)
Ille enim humor, qui aut de aetatis frigore nascitur aut cuiuslibet vitiositatis occasione contrahitur ut superfluus ita et noxius est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 10:2)
Hinc Horo nata quaestionis occasio, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 7:1)
Et omnia illa discernit quae Academicis damnandorum sensuum occasionem dederunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 21:1)
37. Si aliquis teneat de nobis per feodifirmam, vel per sokagium, vel per burgagium, et de alio terram teneat per servicium militare, nos non habebimus custodiam heredis nec terre sue que est de feodo alterius, occasione illius feodifirme, vel sokagii, vel burgagii;
(Magna Carta 39:1)
Nos non habebimus custodiam heredis vel terre alicujus, quam tenet de alio per servicium militare, occasione alicujus parve serjanterie quam tenet de nobis per servicium reddendi nobis cultellos, vel sagittas, vel hujusmodi.
(Magna Carta 39:3)
53. Eundem autem respectum habebimus et eodem modo de justicia exhibenda, de forestis deafforestandis vel remanseris forestis quas Henricus pater noster vel Ricardus frater noster afforestaverunt, et de custodiis terrarum que sunt de alieno feodo, cujusmodi custodias hucusque habuimus occasione feodi quod aliquis de nobis tenuit per servicium militare, et de abbaciis que fundate fuerint in feodo alterius quam nostro, in quibus dominus feodi dixerit se jus habere;
(Magna Carta 55:1)
Preterea omnes transgressiones factas occasione ejusdem discordie, a Pascha anno regni nostri sextodecimo usque ad pacem reformatam, plene remisimus omnibus, clericis et laicis, et quantum ad nos pertinet plene condonavimus.
(Magna Carta 64:2)
Castra super Tusci si ponere Tybridis undas, Hesperios audax veniam metator in agros.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:57)
Danda tamen venia est, tantorum danda pavorum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:1)
Scit Caesar poenamque peti, veniamque timeri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:41)
Et nihil hac venia, si viceris ipse, paciscor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:45)
Veniam, te bella gerente, In medias acies.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:15)
venia est haec sola pudoris, Degenerisque metus, nil iam potuisse negari.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:48)
Veniam misero concede parenti, Arge, quod amplexus, extrema quod oscula fugi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:68)

SEARCH

MENU NAVIGATION