라틴어 문장 검색

Iucunda sunt, quae humana fronte, certe leni placidaque tribuuntur, quae cum daret mihi superior, non exultavit supra me, sed quam potuit benignissimus fuit descenditque in aequum et detraxit muneri suo pompam, sic observavit idoneum tempus, ut in occasione potius emam in necessitate succurreret.
(세네카, 행복론, Liber II 52:2)
solvam illi pecuniam et, si occasio fuerit servandi periclitantem, servabo ;
(세네카, 행복론, Liber II 93:2)
non, quidquid potuero, et faciam, ut reddam, et temporum rerumque occasionem sequar et implere eius sinum cupiam, a quo aliquid accepi ?
(세네카, 행복론, Liber II 141:2)
aliquando ad referendam gratiam converti ex aliqua causa possunt, si illos pudor admonuerit, si subita honestae rei cupiditas, qualis solet ad tempus etiam in malis pectoribus exsurgere, si invitaverit facilis occasio ;
(세네카, 행복론, Liber III 5:2)
Quantum possumus, resistamus et quaerenti occasiones amputemus.
(세네카, 행복론, Liber III 62:8)
Comparari autem potest utriusque vita, cum alter tristis sit et sollicitus, qualis esse infitiator ac fraudulentus solet, apud quem non parentium, qui debet, honor est, non educatoris, non praeceptorum, alter laetus, hilaris, occasionem referendae gratiae expectans et ex hoc ipso adfectu gaudium grande percipiens nec quaerens, quomodo decoquat, sed quemadmodum plenius uberiusque respondeat non solum parentibus et amicis, sed humilioribus quoque personis ?
(세네카, 행복론, Liber III 77:1)
omnis saeviendi placebat occasio, nec iam reorum expectabantur eventus, cum esset unus.
(세네카, 행복론, Liber III 110:6)
Ne non det, ne occasionem bene faciendi perdat.
(세네카, 행복론, Liber IV 58:5)
Aliis post longam diem repono, aliis in antecessum ae prout occasio et rei publicae meae facultas tulit.
(세네카, 행복론, Liber IV 156:5)
Non est per me mora, si aut occasio mihi deest aut facultas.
(세네카, 행복론, Liber IV 191:2)
Ille praestitit mihi, nempe cum occasionem haberet, cum facultatem.
(세네카, 행복론, Liber IV 191:3)
Quemadmodum stomachus morbo vitiatus et colligens bilem, quoscumque accepit cibos, mutat et omne alimentum in causam doloris trahit, ita animus scaevus, quidquid illi commiseris, id onus suum et perniciem et occasionem miseriae facit.
(세네카, 행복론, Liber V 71:1)
Si tamen occasionem habuerit, volet et ipse praestare aliquid, non tamquam solvendi necessitatem habeat, sed tamquam incipiendi causam.
(세네카, 행복론, Liber V 117:5)
mercedem non meriti, sed occupationis suae ferunt.
(세네카, 행복론, Liber VI 67:3)
Quanto haec iustiora vota sunt, quae te in nullam occasionem differunt, sed gratum statim faciunt!
(세네카, 행복론, Liber VI 139:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION