라틴어 문장 검색

panderet modo sinum et venienti Fortunae occurreret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장13)
isque terror Gallias invasit ut venienti mox agmini universae civitates cum magistratibus et precibus occurrerent, stratis per vias feminis puerisque:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 63장4)
mox universum exercitum occurrere infanti filio iubet, perlatumque et paludamento opertum sinu retinens Germanicum appellavit cinxitque cunctis fortunae principalis insignibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 59장9)
qui praesens eoque validior mutatum id consilium finxit ut ingruenti bello tota mole occurreretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 100장6)
datum per agros signum ut, qua cuique proximum, omissa praeda proelio occurreret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 16장7)
neque enim ambigua esse quae occurrant, noctem et ignotae situm urbis, intus hostis et cuncta insidiis opportuna.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 20장4)
Vt Cremonam venere, novum immensumque opus occurrit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 26장1)
quae ut paratu firma et aucta rumore apud varios Vitellianorum animos increbruere, Fabius Valens cum quattuor speculatoribus et tribus amicis, totidem centurionibus, ad navis regreditur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 43장3)
nam gregarius miles induruerat pro Vitellio, donec Priscus et Alfenus desertis castris ad Vitellium regressi pudore proditionis cunctos exolverent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 61장9)
longius iam progressus erat quam ut regredi posset;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장4)
circa lacum Fundani descendentibus qui Sabinum comitabantur armatis occurrunt promptissimi Vitellianorum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장7)
Vixdum regresso in Capitolium Martiale furens miles aderat, nullo duce, sibi quisque auctor.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 71장1)
ipse lauream gestae prospere rei ad fratrem misit, percontatus statim regredi se an perdomandae Campaniae insistere iuberet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 77장10)
qui Petilio Ceriali occurrerant extremum discrimen adiere, aspernante milite condiciones pacis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 80장7)
miles Vitellianus trinis et ipse praesidiis occurrit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION