라틴어 문장 검색

aras tus, murrinus, omnis odor complebat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 44)
eum odorem cenat Iuppiter cottidie.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 253)
ibi iam neque esse alium alii odiosum nec molestum nec sermonibus morologis uti, unguenta atque odores, lemniscos, corollas dari dapsiles, non enim parce promi (victum ceterum ne quis me roget):
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 5, scene 116)
tunc enim permutantur aut calidae aquae aut frigidae odore malo et sapore profundunt fontes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장28)
sapor autem et odor et color eius non restituitur, quod intinctus et commixtus est propter naturae raritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장32)
similiter Aethiopiae lacus est, qui unctos homines efficit, qui in eo nataverint, et India, qui sereno caelo emittit olei magnam multitudinem, item Carthagini fons, in quo natat insuper oleum, odore uti scobe citreo;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장30)
Quodsi terra generibus umorum non esset dissimilis et disparata, non tantum in Syria et Arabia in harundinibus et iuncis herbisque omnibus essent odores, neque arbores turiferae, neque piperis darent bacas, nec murrae glaebulae, nec Cyrenis in ferulis laser nasceretur, sed in omni terra regionibus eodem genere omnia procrearentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장53)
Item sunt nonnullae acidae venae fontium, uti Lyncesto et in Italia Velino, Campania Teano aliisque locis pluribus, quae hanc habent virtutem, uti calculos, in vesicis qui nascuntur in corporibus hominum, potionibus discutiant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장71)
Fieri autem hoc naturaliter ideo videtur, quod acer et acidus sucus subest in ea terra, per quam egredientes venae intinguntur acritudine, et ita, cum in corpus inierunt, dissipant quae ex aquarum subsidentia in corporibus et concrescentia offenderunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장72)
quare autem discutiantur ex acidis eae res, sic possumus animadvertere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장73)
ergo cum has res ante oculos ita fieri videamus, ratiocinemur isdem rationibus ex acidis propter acritudinem suci etiam calculosos e natura rerum similiter posse curari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장79)
limus enim cum habuerit, quo subsidat, limpidior fiet et sine odoribus conservabit saporem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장71)
Sanitatem autem cibus, non odor invehit, quia odor fructuum nuntius est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 3:12)
nam 'odorum' est quod ex se odorem emittit, non quod odorem sequitur, ut Statius et odoro vulnere pinus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1329)
spiritus odor, ut divinum vertice odorem spiravere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 6481)

SEARCH

MENU NAVIGATION