라틴어 문장 검색

quanta autem inde feres tam dirae praemia culpae, cum tenuis nuper Marius discinxerit Afros?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII50)
quid macies aegri veteris, quem tempore longo torret quarta dies olimque domestica febris?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX7)
nuper enim, ut repeto, fanum Isidis et Ganymedem Pacis et advectae secreta Palatia matris et Cererem (nam quo non prostat femina templo?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX10)
nam qui dabat olim imperium fasces legiones omnia, nunc se continet atque duas tantum res anxius optat, panem et circenses.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X31)
patriam tamen obruit olim gloria paucorum et laudis titulique cupido haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae discutienda valent sterilis mala robora fici, quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X58)
o gloria, vincitur idem nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus mirandusque cliens sedet ad praetoria regis, donec Bithyno libeat vigilare tyranno, finem animae, quae res humanas miscuit olim, non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille Cannarum vindex et tanti sanguinis ultor anulus, i demens et saevas curre per Alpes, ut pueris placeas et declamatio fias!
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X70)
creditur olim velificatus Athos et quidquid Graecia mendax audet in historia, constratum classibus isdem suppositumque rotis solidum mare, credimus altos defecisse amnes epotaque flumina Medo prandente et madidis cantat quae Sostratus alis;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X75)
Haec olim nostri iam luxuriosa senatus cena fuit;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI28)
sed procul extensum petulans quatit hostia funem Tarpeio servata Iovi frontemque coruscat, quippe ferox vitulus templis maturus et arae spargendusque mero, quem iam pudet ubera matris ducere, qui vexat nascenti robora cornu, si res ampla domi similisque adfectibus esset, pinguior Hispulla traheretur taurus et ipsa mole piger nec finitima nutritus in herba, laeta sed ostendens Clitumni pascua sanguis iret et a grandi cervix ferienda ministro ob reditum trepidantis adhuc horrendaque passi nuper et incolumem sese mirantis amici.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII2)
Marsus dicebat et Hernicus olim Vestinusque senex;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV63)
"haec ego numquam mandavi, dices olim, nec talia suasi."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV79)
Nos miranda quidem, set nuper consule Iunco gesta super calidae referemus moenia Copti, nos volgi scelus et cunctis graviora cothurnis;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV12)
Vascones, haec fama est, alimentis talibus olim produxere animas, sed res diversa, sed illic fortunae invidia est bellorumque ultima, casus extremi, longae dira obsidionis egestas:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV36)
Idem tunc Faesulae quod Carrhae nuper, idem nemus Aricinum quod Hercynius saltus, Fregellae quod Gesoriacum, Tiberis quod Euphrates.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 8:1)
quippe bellantes eos nuper adiuverant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM HISTRICUM 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION