라틴어 문장 검색

At Sabinus, donec exercitus in unum conduceret, datis mitibus responsis, postquam Pomponius Labeo e Moesia cum legione, rex Rhoemetalces cum auxiliis popularium qui fidem non mutaverant, venere, addita praesenti copia ad hostem pergit, compositum iam per angustias saltuum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 47장1)
iam iuventutis concursu, iam publicis studiis frequentabatur, laetus praesentibus et inanium spe, cum auditum id Poppaeo Sabino:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 10장5)
atque interim posse Parthos absentium aequos, praesentibus mobilis, ad paenitentiam mutari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 36장8)
quippe illi non perinde curae gratia praesentium quam in posteros ambitio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 46장4)
inde cuncta conloquiis inter praesentis, nuntiis apud legatos et exercitus festinabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장11)
in quos ut patris sui quoque defectores ira magis quam ex usu praesenti accensus, implicatur obsidione urbis validae et munimentis obiecti amnis muroque et commeatibus firmatae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 8장6)
sed certo si abnueret exitio et non nulla fallendi spe, simul magnis praemiis, operire futura et praesentibus frui pro solacio habebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 12장5)
et laeta quidem in praesens omnia, sed benignitati deum gratiam referendam, ne ritus sacrorum inter ambigua culti per prospera oblitterarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 15장5)
procul id a praesenti modestia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 6장6)
igitur cultu vultuque quam maxime ad praesentem fortunam comparato regiam ingreditur genibusque eius provolutus 'Mithridates' inquit 'terra marique Romanis per tot annos quaesitus sponte adsum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 18장5)
praesens sors mea ut mihi informis, sic tibi magnifica est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 37장2)
deinde atrox hiems et parum provisi commeatus et orta ex utroque tabes perpellunt Vologesen omittere praesentia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 50장3)
igitur exterrita Agrippina et, quando ultima timebantur, spreta praesentium invidia provisam iam sibi Xenophontis medici conscientiam adhibet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 67장3)
adnotabant seniores, quibus otiosum est vetera et praesentia contendere, primum ex iis qui rerum potiti essent Neronem alienae facundiae eguisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 3장4)
Plautus ad praesens silentio transmissus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 22장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION