라틴어 문장 검색

Peior Auariciam comittatur turba clientum, Cura frequens, Vsura uorax turpisque Rapina, Que uigili cura, studiosa mente recenset Qui nummi uenentur opes, quis nummus in archa Pigritat et nullos domine deseruit in usus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:8)
Quamuis pigra foret, quamuis longeua Senectus, Quamuis delirans, quamuis torpore fatiscens, Prona tamen calet in bello, iuuenescit in armis, Nec baculi iam querit opem, suffulta furore, Nec regimen poscit que substentatur ab ira, Debilitate potens, morbo robusta, dolore Diues, segnicie fortis, pigredine prompta.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:1)
Tunc iuueni delegat opem Moderancia, ferrum Nudat et hostilem turbat frangitque cateruam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:4)
Sed uirtus que dona pluit, que munera spargit, Nec sepelit nummos, nec opes incarcerat arena, Sed bene diuicias fundit sine spe redeundi, Telorum nemus ense secat siluamque recidit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 18:4)
Iam scelerum superata cohors in regna silenter Arma refert, et se uictam miratur, et illud Quod patitur uix esse putat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:1)
Nam regnum mundi legum moderatur habenis Ille beatus homo, quem non lasciuia frangit, Non superat fastus, facinus non inquinat, urget Luxurie stimulus, fraudis non inficit error.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:4)
In terris iam castra locant et regna merentur Virtutes mundumque regunt, nec iam magis illis Astra placent sedesque poli quam terrenus orbis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:5)
Lapis secundus a suo regno caloris hospitia glaciali torpore repellendo, hiemem sibi hospitem vindicabat:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:45)
Hae sunt veris opes, et sua pallia, Telluris species, et sua sidera, Quae pictura suis artibus edidit, [0439C] Flores effigians arte sophistica.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:6)
Tempus erat quo larga suas expandit in agris, Applausu Dryadum, gratia veris opes.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:6)
In quem non poterit probitas, prudentia, formae Gratia, fluxus opum, nobilitatis apex.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:28)
Furta, doli, metus, ira, furor, fraus, impetus, error, Tristities, hujus hospita regna tenent.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:29)
Jam dives, divitiarum naufragus in profundo, hydropicae sitis incendiis sitit opes, et in medio ipsarum positus Tantalizat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:10)
Igitur etsi videas apud quosdam regnare pecuniam, jacere prudentiam, militare divitias, sapientiam exsulare, ignavia tamen opum pondera animo victori calcata subjicias, et intestino affectionis amore prudentiam consecteris, ut penitus sapientiae matris cubiculum inoffenso intuitu valeas intueri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:40)
Non census, non divitias, non divitis usum Damno, si victor animus ratione magistra Subjectas sibi calcat opes, si denique census Nobilis auriga ratio direxerit usum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION