라틴어 문장 검색

nam deus optanti prospera signa dedit, te quoque victorem Tarpeias scandere in arces laeta coronatis Roma videbit equis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 123)
pro quibus optandi si nobis copia fiat, tam bene promerito commoda mille precer.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 338)
optastique brevem solvi mihi Caesaris iram, quod tamen optari, si sciat, ipse sinat, moribus ista tuis tam mitia vota dedisti, nec minus idcirco sunt ea grata mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 56)
optet ut exilium pace carere meum?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 116)
ergo alii noceant miseris optentque timeri, tinctaque mordaci spicula felle gerant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 333)
hanc cupit, hanc optat, sola suspirat in illa, signaque dat nutu, sollicitatque notis, fastus inest pulchris, sequiturque superbia formam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권237)
haec ego pro vobis, haec vos optate coloni, efficiatque ratas utraque diva preces, bella diu tenuere viros:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권387)
templorum positor, templorum sancte repostor, sit superis, opto, mutua cura tui!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권37)
excipe fecundae patienter verbera dextrae, iam socer optatum nomen habebit avi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권274)
"siquid fert impetus, opta:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권321)
Di maris et terrae , quique his meliora tenetis Inter diversos cum Iove regna polos , Huc , precor , huc vestras omnes advertite mentes, Et sinite optatis pondus inesse meis :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 4:2)
Adnuite optatis omnes ex ordine nostris, Et pars sit voti nulla caduca mei . Quaeque precor , fiant :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 5:1)
Optatam fugiat vita coacta necem :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 6:3)
Foeda Lycaoniae repetes convivia mensae, Temptabisque cibi fallere fraude Iovem . Teque aliquis posito temptet vim numinis opto, Tantalides ut sis tu Celeique puer.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 20:3)
Aut Iovis infesti telo feriare trisulco , Ut satus Hipponoo , Dexionesque pater , Ut soror Autonoes , ut cui matertera Maia , Ut temere optatos qui male rexit equos ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION