라틴어 문장 검색

At hujus primi belli turbine sedato circa Nicaeam, capita Turcorum amputata intra urbis moenia jactabant, ad terrendos magistros arcis et custodes murorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 54:17)
CAPUT PRIMUM.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 1:1)
Sic tandem ferocissima fera exstincta, dux primum vulneris dolore, deinde nimia sanguinis effusione coepit corde deficere, vultu pallescere, ac totum exercitum impia fama conturbare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:15)
Godefridi vero [0442D] ducis nunc primum nomen scintillabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 16:7)
Princeps enim idem frater meus, dux Godefridus, regni magni et primi imperatoris Romanorum Augusti haereditario jure suorum autecessorum nobilium, ab [0443A] omni honoratur exercitu, cujus voci et consiliis ad omnia magni parvique obtemperare non desinunt, cum caput et dominus ab omnibus sit electus et constitutus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 18:4)
His ordinatis et constitutis, profecti sunt a Tarso Baldewinus et sui, conjunctis armis et viribus in tubis et cornibus et potentia magna regia via gradientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 28:13)
Hoc duodecim proceres senatores et primi civitatis caeteraque multitudo audientes, quia non auro vel argento vel ullis pretiosis muneribus possit retineri, ducem adierunt, omnibus modis et precibus instantes ut virum tam nobilem et propugnatorem fortissimum recedere non pateretur, nec a se alienaret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 40:6)
Baldewinus primam petitionem hanc ducis et majorum civitatis non refutans, assumptis ducentis sociis et omni civitatis pedestri et equestri comitatu, castrum Samusart est aggressus, multam vim in virtute suorum hostibus inferens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 42:5)
- Occiso duce, Baldewinus subrogatus venalem arcem Samusart emere primo contempsit, postmodo consilio suorum rebus pretiosissimis comparavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 47:2)
Dehinc nocte relata et tenebris incumbentibus, [0456A] plurimis consiliis invicem habitis, consilium repertum est, ut, primo diluculo apparente, ad pontem fluminis Fernae reditum pararent, et Antiochiam, urbem turribus munitam et fundatam et humanis viribus insuperabilem, securi intrarent, ne ponte praevento et flumine ab exercitu Christianorum, periculum vitae expugnati paterentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 62:1)
antistes populum alloquitur et per eum qui principes exercitus praecedere, qui extremas custodias observare debeant, ordinantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 71:4)
Unde et nobis necesse est ut caute et ordinate ambulemus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 72:12)
Hoc itaque consilio cunctis ab antistite et caeteris viris astutis ordinatis, regia via usque ad ipsos muros [0460A] horribiles Antiochiae unanimiter in splendore clypeorum coloris aurei, viridis, rubei, cujusque generis, et in signis erectis auro distinctis omni opere ostreo visu decoris, in equis bello aptissimis, in loricis et galeis splendidissimis proficiscuntur, tabernacula potenter extendentes juxta locum, qui dicitur Altalon.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 74:1)
Hac die Tankradus primus secus Altalon sedem ponit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 76:2)
Adam, filius Michaelis, juxta cum suis sequacibus [0460C] ordinatur, ne in hac parte Turcis aliqua necessaria inferrentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 76:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION