라틴어 문장 검색

Jam vero postulat ordo rerum, ut de iis quorum paulo ante mentionem fecimus, signis, quod philosophiae et contemplationes in usu male se habeant, et de causis rei primo intuitu tam mirabilis et incredibilis, quaedam subjungamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:16)
non ordine inverso evenisse, ut ex philosophia et causarum cognitione ipsa experimenta inventa aut deprompta essent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 161:6)
Itaque prima causa tam pusilli in scientiis profectus ad angustias temporis erga illas propitii rite et ordine refertur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:12)
At contra, verus experientiae ordo primo lumen accendit, deinde per lumen iter demonstrat, incipiendo ab experientia ordinata et digesta, et minime praepostera aut erratica, atque ex ea educendo axiomata, atque ex axiomatibus constitutis rursus experimenta nova;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 185:6)
quum nec verbum divinum in rerum massam absque ordine operatum sit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 185:7)
cum rite institutus ordo per experientiae sylvas ad aperta axiomatum tramite constanti ducat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 186:3)
sed modis et viis scilicet actionum minime fabulosis et prodigiosis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 205:7)
qui cum theologiam (satis pro potestate) in ordinem redegerint, et in artis formam effinxerint, hoc insuper effecerunt, ut pugnax et spinosa Aristotelis philosophia corpori religionis, plus quam par erat, immisceretur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 213:2)
ut eae scilicet ab experientia certo ordine excitentur et rursus condantur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 235:7)
alia ejus, quae collecta est ad informandum intellectum in ordine ad condendam philosophiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:11)
sed etiam methodus plane alia et ordo et processus continuande et provehendae Experientiae introducenda.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 241:2)
Verum post copiam particularium rite et ordine veluti sub oculos positorum, non statim transeundum est ad inquisitionem et inventionem novorum particularium aut operum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 247:1)
nemini dubium esse posse, quin iisdem quaerentibus et hoc agentibus, idque via et ordine, non impetu et desultorie, longe plura detegi necesse sit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 258:5)
Tum demum si nova particularia et exempla mota essent et adducta quae placitis suis refragarentur, illa aut per distinctiones aut per regularum suarum explanationes in ordinem subtiliter redigebant, aut demum per exceptiones grosso modo summovebant:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 311:12)
Primo itaque, videtur inventorum nobilium introductio inter actiones humanas longe primas partes tenere:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 320:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION