라틴어 문장 검색

"Nunc recordare sortis Pythicae, quae te trucis bestiae nuptiis destinatam esse clamavit:"
(아풀레이우스, 변신, 5권143)
"Sed totis, oro, vestris viribus Psychen illam fugitivam volaticam mihi requirite."
(아풀레이우스, 변신, 5권250)
"Quod autem, oramus, isti crimen si puellari lepidae libenter arrisit?"
(아풀레이우스, 변신, 5권254)
"Cave, et Fuge, et Peribis subinde clamant."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:110)
"Nec setius tibi pigrum fluentum transi meanti quidam supernatans senex mortuus putres attollens manus orabit ut eum intra navigium trahas:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:143)
"Transito fluvio modicum te progressam textrices orabunt anus telam struentes, manus paulisper accommodes."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:145)
"Spectata denique sed, oro, sollicitis animis intendite, quorsum furiosae libidinis proruperint impetus."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:15)
"Sed Thrasyllus nimium nimius clamare, plangere, et quas in primo maerore lacrimas non habebat, iam scilicet crescente gaudio reddere et multis caritatis nominibus veritatem ipsam fallere."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:45)
Interea quidam senex de summo colle prospectat, quem circum capellae pascentes opilionem esse profecto clamabant.
(아풀레이우스, 변신, 8권 7:1)
nam et antelucio recubans adhuc subiungi machinae novicium clamabat asinum, et statim ut cubiculo primum processerat insistens iubebat incoram sui plagas mihi quam plurimas irrogari et,cum tempestivo prandio laxarentur iumenta cetera, longe tardius applicari praesepio iubebat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 15:2)
"Sed nosse valde cupio, et oro, mater, ordine mihi singula retexe."
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:9)
"Suae domus ianuam iam pulsat, iam clamat, iam saxo fores verberat, et ipsa tarditate magis magisque suspectus dira comminatur Myrmeci supplicia."
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:33)
atque ut illis saepicule et intervocaliter clamantibus nullus respondit dominus, iam forem pulsare validius et, quod diligentissime fuerat oppessulata, maius peiusque aliquid opinantes, nisu valido reducto vel diffracto cardine tandem patefaciunt aditum.
(아풀레이우스, 변신, 9권 27:7)
Sed hortulanus prioris plagae vulnere prolapsum capite sanguinem detergens rursus deprecatur civibus atque mansuetius versari commilitonem, idque per spes prosperas eius orabat adiurans.
(아풀레이우스, 변신, 9권 36:18)
Tunc demum clamatus inducitur etiam reus et exemplo legis Atticae Martiique iudicii causae patronis denuntiat praeco neque principia dicere neque miserationem commovere.
(아풀레이우스, 변신, 10권 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION