라틴어 문장 검색

Primum scire vos cupio, soror ac filia, me non idcirco scribere, quia aliquid de vobis suspicer, sed, ne ceteri suspicentur, vestram orare concordiam.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 2:1)
"Ne oraveris pro populo isto neque depreceris in bonum, quia, si ieiunaverint, non exaudiam preces eorum et, si obtulerint holocausta et victimas, non suscipiam eas;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 10:5)
nemo repente fuit turpissimus, accipient te paulatim qui longa domi redimicula sumunt frontibus et toto posuere monilia collo, atque bonam tenerae placant abdomine porcae et magno cratere deam;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II52)
"quid, oro, quid dicam scapulis puerorum aquilone Decembri et pedibus?"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX30)
oro, parumper attendas quantum de legibus ipse queratur fatorum et nimio de stamine, cum videt acris Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omni quisquis adest socius, cur haec in tempora duret quod facinus dignum tam longo admiserit aevo.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X104)
ut tamen et poscas aliquid voveasque sacellis exta et candiduli divina tomacula porci, orandum est ut sit mens sana in corpore sano;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X146)
hic nostrum placabo Iovem Laribusque paternis tura dabo atque omnis violae iactabo colores.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII26)
Ita admissis intra moenia hostibus, atrox in ipso foro pugna, adeo ut Romulus Iovem oraret, foedam suorum fugam sisteret;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 21:1)
domiti ergo Picentes et caput gentis Asculum Sempronio duce, qui tremente inter proelium campo Tellurem deam promissa aede placavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PICENS 1 2:1)
Ibi prensare fugientis, confirmare signiferos, orare hortari increpare, per totum denique agmen oculis manibus clamore volitare.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 82:2)
te, dea, te fugiunt venti, te nubila caeli adventumque tuum, tibi suavis daedala tellus summittit flores, tibi rident aequora ponti placatumque nitet diffuso lumine caelum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 1:2)
hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris extremas, quaeram:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 24:13)
nec fuit ante videre oculorum lumina nata, nec dictis orare prius quam lingua creatast, sed potius longe linguae praecessit origo sermonem multoque creatae sunt prius aures quam sonus est auditus, et omnia denique membra ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 27:3)
quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat sponte sua, satis id placabat pectora donum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:4)
ventorum existant, placentur [ut] omnia rursum quae fuerint, sint placato conversa furore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION