라틴어 문장 검색

atrox ingenium accenderat eo facto magis quam conterruerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 132:2)
et decemviri, qui primo tribunicios homines, quia id populate habebatur, circum se ostentaverant plebi, patriciis iuvenibus saepserant latera.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 395:1)
placidum quoque ingenium tam atrox iniuria accendisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 484:1)
Icilius Numitoriusque exsangue corpus sublatum ostentant populo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 517:1)
ibi quoque auctore Icilio Numitorioque secessio ab decemviris facta est, non minore motu animorum Sicci caedis memoria renovata quam quem nova fama de virgine adeo foede ad libidinem petita accenderat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 553:2)
se documento futurum utrum novis legibus dominatio an libertas firmata sit, et appellatio provocatioque adversus iniuriam magistratuum ostentata tantum inanibus litteris an vere data sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 628:4)
huius pugnae fama perlata non in urbem modo sed in Sabinos ad alterum exercitum, in urbe laetitia celebrata est, in castris animos militum ad aemulandum decus accendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 681:1)
ad id quod sua sponte satis conlectum animorum erat indignitate etiam Romani accendebantur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 686:1)
quae ubi inlatis ex transverso signis degravabant prope circumventum cornu, equites duarum legionum sescenti fere ex equis desiliunt cedentibusque iam suis provolant in primum simulque et hosti se opponunt et aequato primum periculo, pudore deinde animos peditum accendunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 693:1)
deinde postquam ibi nemo vindex occurrebat, tum vero exsultantibus belli auctoribus ad moenia ipsa Romae populabundi regione portae Esquilinae accessere vastationem agrorum per contumeliam urbi ostentantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 735:2)
et foris, cum tot terrores a finitimis ostentati essent, et domi otium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 85:2)
parva nunc res et vix serio agenda videri possit, quae tunc ingenti certamine patres ac plebem accendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 272:2)
Aequorum legati foedus ab senatu cum petissent et pro foedere deditio ostentaretur, indutias annorum octo impetraverunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 318:3)
agri publici dividendi coloniarumque deducendarum ostentatae spes et vectigali possessoribus agrorum imposito in stipendium militum erogandi aeris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 392:1)
coepta inter eos in urbe certamina cupiditate eadem imperii multo impensius in castris accendi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 495:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION