라틴어 문장 검색

porro si etiamnum solito 1 obdurueris, faxim egomet quod tete paenitebit, quoniam, si peccabis 2 ultra reticendo, ego protinus ulciscar scribendo, porro enim ambiguo caret tam te puniendum scripto meo, quam punior egomet silentio tuo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Claudianus Sidonio Papae salutem 4:2)
Filius tuus, immo communis ad me cucurrit, qui te relicto deliquisse se maeret, obrutus paenitendi pudore transfugii.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Proculo suo salutem 1:1)
cum surgeremus, clam percontor adstantes, quod genus vitae de tribus arripuisset ordinibus, monachum ageret an clericum paenitentemve.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 4:1)
cuius confestim sequax humilis turba consilii maioribus quoque suis fuit incitamento, quos cum non piguisset fugere, redire non puduit, qua devotione placatus inspector pectorum deus fecit esse obsecrationem vestram vobis saluti, ceteris imitationi, utrisque praesidio, denique illic deinceps non fuere vel damna calamitati vel ostenta formidini.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 6:1)
non pudet praevenire, de cetero, si vos a me videri Christi munere datur, ita gaudeam tamquam cui de te nec minora subtracta sint.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 12:3)
insuper desidiae nostrae verecundia comes ad hoc sententiam inclinat, ut me, postquam in silentio decurri tres olympiadas, tam pudeat novum poema conficere quam pigeat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Oresio suo salutem. 2:4)
Nam senectutis propiore meta, quicquid extremis sociamur annis, plus pudet, si quid leve lusit aetas, nunc reminisci.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:15)
in illum prima fames, timidoque pudet servisse magistro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:80)
"sine perfida palleat Ide, et iuvet haec audire patrem, pudeatque dolosam sic pro te timuisse Thetin."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:86)
"pudet hoc mitescere cultu?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권113)
"illum neglectis - pudet heu!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권200)
"ast ego pampineis diffundere brachia thyrsis et tenuare colus - pudet haec taedetque fateri!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권259)
"quonam usque premes urentia pectus vulnera, teque marem - pudet heu!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권262)
"ille Phrygas lucos, matris penetralia caedit turrigerae veritasque solo procumbere pinus praecipiat terrasque freto delatus Achaeas hospitis Atridae - pudet heu miseretque potentis Europae!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권29)
paenituit vidisse deam.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris10)

SEARCH

MENU NAVIGATION