라틴어 문장 검색

Correpti rapida, veluti seges arida, flamma arserunt crines, et vulnere sanguis inustus terribilem stridore sonum dedit, ut dare ferrum igne rubens plerumque solet, quod forcipe curva cum faber eduxit, lacubus demittit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 31:2)
Ille suos dryadas Latiis in montibus ortas verterat in vultus, illum fontana petebant numina, naiades, quas Albula, quasque Numici, quas Anienis aquae cursuque brevissimus Almo Narve tulit praeceps et opacae Farfarus umbrae, quaeque colunt Scythicae stagnum nemorale Dianae finitimosque lacus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 42:6)
Quodque fuit campus, vallem decursus aquarum fecit, et eluvie mons est deductus in aequor, eque paludosa siccis humus aret harenis, quaeque sitim tulerant, stagnata paludibus ument.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 24:8)
Cui non audita est obscenae Salmacis undae Aethiopesque lacus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 27:2)
Sic alias aliasque lacus et flumina vires concipiunt, tempusque fuit, quo navit in undis, nunc sedet Ortygie.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 29:1)
Esse viros fama est in Hyperborea Pallene, qui soleant levibus velari corpora plumis, olim Tritoniacam noviens subiere paludem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 29:8)
quotiens nymphae nemorisque lacusque, ne faceret, monuere et consolantia verba dixerunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 41:4)
Hinc calidi fontes lentisciferumque tenetur Liternum multamque trahens sub gurgite harenam Volturnus niveisque frequens Sinuessa columbis Minturnaeque graves et quam tumulavit alumnus Antiphataeque domus Trachasque obsessa palude et tellus Circaea et spissi litoris Antium.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 62:5)
non ideo debet pelago se credere, siqua audet in exiguo ludere cumba lacu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1150)
Bosphoros et Tanais superant Scythiaeque paludes vix satis et noti nomina pauca loci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 4b2)
quid loquar, ut vincti concrescant frigore rivi, deque lacu fragiles effodiantur aquae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1011)
non hic pampinea dulcis latet uva sub umbra, nec cumulant altos fervida musta lacus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1032)
at mihi sentitur nix verno sole soluta, quaeque lacu durae non fodiantur aquae . nec mare concrescit glacie, nec, ut ante, per Histrum stridula Sauromates plaustra bubulcus agit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1213)
hic lacus, hi montes, haec tot castella, tot amnes plena ferae caedis, plena cruoris erant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 29)
Detergentia et chimicae res confectae, a gentibus adhibita, multis in mundi locis in flumina, lacus et maria inferri pergunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 41:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION