라틴어 문장 검색

etenim si veritate amicitia, fide societas, pietate propinquitas colitur, necesse est iste qui amicum, socium, adfinem fama ac fortunis spoliare conatus est vanum se et perfidiosum et impium esse fateatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 4:2)
cum vero neque iniuriam acceperis et praetori tuo periculum crees, fatearis necesse est te illi iniustum impiumque bellum inferre conari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 19장 2:2)
quantis illa clamoribus adulescentuli diximus de supplicio parricidarum, quae nequaquam satis defervisse post aliquanto sentire coepimus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 3:1)
patrem vita privare si per se scelus est, Saguntini, qui parentes suos liberos emori quam servos vivere maluerunt, parricidae fuerunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 2:3)
misericordia est aegritudo ex miseria alterius iniuria laborantis (nemo enim parricidae aut proditoris supplicio misericordia commovetur);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 18:1)
quot mātrēs fīliōs suōs lūgēbunt! saeviet Mars impius tōtum per orbem terrārum.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Scintilla dēspērat39)
nam qui ignotos laedit, latro appellatur, qui amicos, paulo minus quam parricida.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:18)
Non sanguine tristi perfusus venio, non templis impius hostis admovi dextram, sed inops et rebus egenis attritus facinus non toto corpore feci.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 133:6)
cohibete impios;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor.13)
non impia Procne filiave Aeëtae voce movenda tua est, nec nurus Aegypti, nec saeva Agamemnonis uxor, Scyllaque, quae Siculas inguine terret aquas, Telegonive parens vertendis nata figuris, nexaque nodosas angue Medusa comas, femina sed princeps, in qua Fortuna videre se probat et caecae crimina falsa tulit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 161)
o, quotiens ego sum libris mihi visus in istis impius, in nullo quod legerere loco!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 16)
ait, vocemque secutus impia per silvas ultor ad antra venit, ille aditum fracti praestruxerat obice montis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권319)
illa nocentis impia lustratos ponere facta putat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권19)
procul hinc, procul impius esto frater et in partus mater acerba suos, cui pater est vivax, qui matris digerit annos, quae premit invisam socrus iniqua nurum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권394)
hinc fera Gradivum bella movere decet, seu quis ab Eoo nos impius orbe lacesset, seu quis ab occiduo sole domandus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권354)

SEARCH

MENU NAVIGATION