라틴어 문장 검색

servom una mittit, qui olim puero parvolo mihi paedagogus fuerat, quasi uti mihi foret custos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 147)
Quia illas emit in Anactorio parvolas de praedone Siculo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 2173)
Nunc hoc consilium capio et hanc fabricam apparo, ut te allegemus, filias dicas tuas surruptasque esse parvolas Carthagine * manu liberali causa ambas adseras, quasi filiae tuae sint.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 2279)
nam mihi item gnatae duae cum nutrice una sunt surruptae parvolae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 2283)
eae sunt surruptae cum nutrice parvolae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 613)
nisi carnaria tria gravida tegoribus onere uberi hodie mihi erunt, cras te quasi Dircam olim, ut memorant, duo gnati Iovis devinxere ad taurum, item ego te distringam ad carnarium;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 266)
eheu, quam illae rei ego etiam nunc sum parvolus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 19)
huic filiola virgo periit parvola.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS22)
atque illa puerum me gestavit parvolum, quo minus laboris cepisse illam existumo:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 35)
auditavi saepe hoc volgo dicier, solere elephantum gravidam perpetuos decem esse annos;
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 38)
an me censuit celare se potesse, gravida si foret?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 134)
Astaphivm Ad fores auscultate atque adservate aedis, ne quis adventor gravior abaetat quam adveniat, neu, qui manus attulerit steriles intro ad nos, gravidas foras exportet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 21)
ego quod mala sum, matris opera mala sum et meapte malitia, quae me gravidam esse adsimulavi militi Babylonio:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 516)
nunc ad amicam decimo mense post Athenas Atticas viso, quam gravidam hic reliqui meo compressu, quid ea agat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 612)
deinde, cum pervenit ad locum, qui est ab ostio ad milia CLX, admiscetur ei fonticulus oppido quam parvulus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장47)

SEARCH

MENU NAVIGATION