라틴어 문장 검색

Eaque inita via, minime se dubitare quin regi eorum status et honor, minore cum periculo, minore etiam cum invidia, conservari possint quam bello.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:8)
Sed spes has fovebat rex, quod partim negligentia (quae Gallis vulgo imputari solet), partim viribus ducatus Britanniae propriis, quae parvae non erant, praecipue autem ob potentem factionem ducis Aurelianensis in regno Galliae (qui plurimis modis motus in Gallia intestinos suscitare possit ad regis Galliae consilia circa Britanniam discutienda), postremo autem ob potentiam Maximiliani, qui ei erat rivalis, res aut ex sese solvi aut ad pacem flecti posset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:21)
6. Neque rex minus alacris et promptus fuit ad tractatum pacis instaurandum et accelerandum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 6:1)
Itaque, cum rem haud parvae morae futuram putaret, eius morae usuram et fructum ad se et res suas trahere destinabat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 8:6)
Quod si regi Gallo in animo sit (vel licet non fuerit, tamen si sponte secuturum sit) ut Britanniam in provinciae formam constituat et coronae Franciae eam reuniat, tum digna est res quae magna cum sollicitudine et anxio iudicio perpendatur, quantum scilicet haec innovatio Angliae intersit, tam propter insigne regni Francie augmentum (amplissima adiecta regione quae in oras maris nostri per tractum non parvum porrigitur) quam quod inde privetur haec natio et nudetur tam firmis et fidelibus foederatis quales Britones se semper praestiterunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 18:3)
Ex hoc enim periculum imminere possit Scotiae ab Anglia, Lusitaniae ab Hispania, minoribus Italiae et Germaniae statibus a maioribus, imo etiam (si parva magnis componere liceat) perinde esset ac si aliquibus vobis minoris ordinis tuto vivere non liceret in vicinitate aliquorum ex his proceribus potentioribus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 19:3)
Etsi enim quae afferebat rex Gallus essent satis probabilia, tamen apud multitudinem impares semper sunt congressus argumentorum et suspicionum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 25:3)
At rebelles, qui iam ante obedentiae iugum maius excusserant, facile modestiae vinculum minus abiecerunt et, furore metum superante, responderunt inanem esse de pace mentionem nisi rex se imperio abdicaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 3:8)
Copiae Gallorum oppidum parvum vocatum Diximeum obsiderunt, ubi Belgircarum copiarum pars se cum eo coniunxerat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:8)
Daubeneius (sparsis vocibus haec omnia ad securitatem finium Anglicorum fieri) ex militibus praesidiariis Caleti, Hammesiae, et Guinesiae, alios mille eduxit, ita ut cum recentibus auxiliis coniuncti duorum ad minimum millium numerum explerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:10)
Unde perterrefactus Cordesius, atque auxilia Anglorum (quae parva erant) ex successu rei (qui erat magnus) metiens, obsidionem solvit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:18)
Nam quoad consummationem illam ludicram, risu eam excipiebant inquientes argumento esse quod Maximilianus viduus esset et procus admodum tepidus, qui sponsi partes per deputatum praestare contentus fuerat, neque laborem itineris parvi adire sustineret ut omnia extra controversiam statuerentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 15:12)
Et quia in hac re personam gerit non minus militis Christiani quam regis potentis, ab humilitate auspicatur, et in caussa tam religiosa pacem ab aliis principibus Christianis emendicare non detrectat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 21:18)
10. Fuit autem oppidum quoddam parvum duobus miliaribus distans a Brugis versus mare, dictum Damnum, quod propugnaculum fuit Brugarum, et ad eum aditum praebebat, et ad Slusiae quoque res utile esse poterat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 10:1)
Postremo contigerat etiam res quaedam levis (a scriptore eiusdem temporis memoriae tradita) quam tamen probabile est ad quae postea gesta sunt nonnihil attulisse eisque tanquam ansam praebuisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION